PL 95, col. 83
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
quod vocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui
tempore illo Dinoot [ Al., Dinooth] abbas praefuisse
narratur, qui ad praefatum ituri concilium, venerunt
primo ad quemdam virum sanctum ac prudentem,
qui apud eos anachoreticam ducere vitam solebat,
consulentes, an ad praedicationem Augustini suas
deserere traditiones deberent. Qui respondebat: « Si
homo Dei est, sequimini illum. » Dixerunt: « Et
unde hoc possumus probare? » At ille: « Dominus,
inquit, ait: Tollite jugum meum super vos, et discite
a me quia mitis sum et humilis corde [(Matth. XI, 29)]
.
Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile
est quia jugum Christi et ipse portet, et vobis
[ Al., nobis] portandum offerat: sin autem inmitis ac
superbus est, constat quia non est de Deo, neque
nobis ejus sermo curandus [ Al. add. est]. » Qui rursus
aiebant; « Et unde vel hoc dinoscere valemus?
Procurate, inquit, ut ipse prior cum suis ad locum
synodi adveniat, et si vobis adpropinquantibus adsurrexerit,
scientes quia famulus Christi est, obtemperanter
illum audite: sin autem vos spreverit, nec
coram vobis adsurgere voluerit, cum sitis numero
plures, et ipse spernatur a vobis. » Fecerunt ut
dixerat. Factumque est ut venientibus illis sederet
Augustinus in sella. Quod illi videntes, mox in iram
conversi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis
quae dicebat contradicere laborabant. Dicebat autem
eis: Quia in multis quidem nostrae consuetudini, immo
universalis Ecclesiae contraria geritis: et tamen si
in tribus his mihi obtemperare vultis, ut Pascha
suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi,
quo Deo renascimur, juxta morem sanctae Romanae
et apostolicae Ecclesiae compleatis; ut genti Anglorum
una nobiscum verbum Domini praedicetis: caetera
quae agitis, quamvis moribus nostris contraria,
aequanimiter cuncta tolerabimus. At illi nil horum
se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros
esse respondebant: conferentes ad invicem,
Quia si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis
si ei subdi coeperimus, jam nos pro nihilo contemnet.
Quibus vir Domini Augustinus fertur minitans
praedixisse, quia si pacem cum fratribus accipere