PL 96, col. 1240

Epistolae (Adrianus I), J. P. Migne

imagines, anathematizetur praesentibus apocrisariis
nostris, et omne zizanium eradicetur ab Ecclesia, et
Domini nostri Jesu Christi sermo compleatur: Quia portae inferi non praevalebunt adversus eam;
et rursus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum.
Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et
in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt
soluta et in caelis
[(Matth. XVI)]
. Cujus sedes in omnem
terrarum orbem primatum tenens refulget, et caput
omnium Ecclesiarum Dei consistit. Unde idem beatus
Petrus apostolus Domini praecepto pascens Ecclesiam,
nihil dissolutum dimisit, sed tenuit semper et retinet
principatum. Cui si adhaerere cupit vestra sanctitas,
et nostrae apostolicae sedis, quae est caput omnium

Ecclesiarum Dei, sacram et orthodoxam formam incorrupte
ac incontaminate ex profundo cordis et sinceritate
mentis custodire studet, ut revera orthodoxa
et Dei cultrix consistens, hoc primum omnipotenti
Deo offerat sacrificium, ut ex persona nostra praedictorum
piissimorum et Deo coronatorum magnorum
imperatorum nostrorum sublimia vestigia obsecret,
et ut in conspectu Dei per terribile illos adjuret judicium,
ut sacras imagines in ipsa Deo conservanda
et regia urbe et in omni loco in antiquum statum
restituere et stabilire jubeant, conservantes traditionem
hujus sacrae ac sanctissimae nostrae Romanae
Ecclesiae, et persequentes ac abominantes malignorum
et haereticorum errorem per certamen vestrum
et fidelem sollicitudinem. Si autem sacras ac venerabiles

imagines illis in partibus non restituerint,
consecrationem vestram recipere non audemus, et
maxime si sectatus fueris eos qui non credunt veritati.
Quapropter cum summo labore ac amore fidei
atque agone, in his omnibus indubitanter vestram venerabilissimam
sanctitatem convenit sacras imagines
Domini et salvatoris nostri Jesu Christi, et sanctae
ipsius genitricis semperque virginis Mariae. seu sanctorum
apostolorum et omnium sanctorum prophetarum
atque martyrum, simul et confessorum, illis
in partibus in antiquo erigere statu, quatenus uno
consensu digne propheticum canamus canticum, dicentes:
Domine, salvos fac piissimos reges, et exaudi
nos in die qua invocaverimus te [(Psal. XIX)]
; quia dilexerunt
decorem domus tuae, et locum tabernaculi
gloriae tuae
[(Psal. XXXV)]
. Dilectos autem nostros,
Petrum scilicet archipresbyterum sanctae nostrae Romanae
Ecclesiae, et Petrum monachum et presbyterum
atque abbatem, qui missi sunt a nobis ad vestigia
tranquillissimorum et piorum imperatorum,
rogamus propter amorem sancti Petri apostolorum
principis, et propter nos, omni benigna susceptione
ac humanitate dignos apud vos judicandos pariter et
habendos, quatenus et in hoc magnas referre gratias
valeamus. Deus omnipotens dilectionem vestram, si
stabiliter permanserit, conservare annuat, et fructum
qui tibi creditus est super mensuram abundantiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.