PL 96, col. 1267
Chronicon (Isidorus Pacensis), J. P. Migne
fratri suo Izit gerenti gubernacula regni ei adciscit.
Qui Omar vacante omni praelio tantae benignitatis et
patientiae in regno exstitit, ut hactenus tantus ei
honor lausque referatur, ut non solum a suis, sed
etiam ab externis prae cunctis retroactis principibus
beatificetur. Tanta autem sanctimonia ei ascribitur,
quanta nulli unquam ex Arabum gente. Sed in regnum
non diu gubernacula prorogata sunt.
47.
Igitur Izit gubernaculis regni Saracenorum decedente
fratre per successionem plene acceptis, exercitus
generis sui qui apud Persas tutelam gerebant,
rebellionem moliti civilia praeparant bella: sicque
fratrem dudum supra nominatum, Muzilima nomine,
cum infinito exercitu mittens, in campis Babylonicis
supra Tigrim fluvium pugna commissa, statim acies
tyrannizantium mira dilabitur fuga, atque ducem
sceleris nomine Izit comprehensum venia concessa
reservant ad vitam.
48.
Tunc in Occidentis partibus multa illi praeliando
proveniunt prospera, atque per ducem Zama
nomine tres minus paululum annos in Hispania ducatum
habentem, ulteriorem vel citeriorem Hiberiam
proprio stylo ad vectigalia inferenda describit.
Praedia et manualia, vel quidquid illud est quod
olim praedabiliter indivisum retemptabat in Hispania
gens omnis Arabica, sorte sociis dividendo (partem
reliquit militibus dividendam), partem ex omni re
mobili et immobili fisco associat. Postremo Narbonensem
Galliam suam facit, gentemque Francorum
frequentibus bellis stimulat, et electos milites Saracenorum
in praedictum Narbonense oppidum ad praesidia
tuenda decenter collocat: atque in concurrenti
virtute jam dictus dux Tolosam usque praeliando
pervenit, eamque obsidione cingens, fundis et diversis
generum machinis expugnare conatus est: sicque
Francorum gentes tali de nuntio certae, apud
ducem ipsius gentis Eudonem nomine congregantur:
ubi dum apud Tolosam utriusque exercitus acies
gravi dimicatione confligunt, Zama ducem exercitus
Saracenorum cum parte multitudinis congregatae
occidunt: reliquum exercitum per fugam elapsum
sequuntur. Quorum Abderramam suscepit principatum
unum per mensem, donec ad principalia jussa
veniret Ambiza eorum rector.
49.
Per idem tempus Fredoarius Accitanae sedis
episcopus, Urbanus Toletanae sedis urbis regiae cathedralis
veteranus melodicus, atque ejusdem sedis
Evantius archidiaconus, nimium doctrina, et sapientia,
sanctitate quoque, et in omni secundum Scripturas
spe, fide et charitate ad confortandam Ecclesiam
Dei clari habentur.
50.
Aera 758, Romanorum 67 Leo imperio coronatur,
regnat annis 24, peractis a principio mundi