PL 96, col. 1336

Carmen (Ethelwolfus), J. P. Migne

Ac timor immensus quatiens vultusque minaces
Per tenebras animam terrebant agmine spisso,
Diversisque modis agitabant turbida flabra.
Cumque diu trepidus per tristes ire phalanges
Cogitur, in subito nitidis quae vultibus olli
Apparuere viri, tenero quos corpore natos
Jam morbus quondam vitae detrusit ab oris
Instantis tinctos nuper, sed vita beata
Albis indutos gremium protraxit in altum.
His igitur visis, animo constantior esse
Coeperat, et laetus pariter comitatus eosdem,
Ibat ad judicium, praetor quod maximus omni
Egredienti animae discernit sedibus altis.
Hunc genibus flexis rogitat pietate modesta,
Ut sibi non digno veniam donaret. At ille
Sedibus e summis respondens talia fatur.
« Cum tu transgrediens praeponas verba maritae,
Non pactaeque fidem thalamo servando fugasses,
Cur tibi nunc veniam gelidae sub tempora mortis,
Hic tribui poscis, veniae quo tempora non sunt? »
Ast pueri flexis genibus pietate vicissim
Ad veniam patris procerem vocitare parabant.
Ille sed immitis dominam visitare jubebat.
Judicioque suo veniam vel sumere poenam
Conjugis. Ast pueri pavido comitante marito
Jam trepidi nimium properant ad lecta maritae,
Candida quam multum celsis ad sidera muris
Montis in arce piae monstrant coenacula nuptae.
Ingreditur genitor natis comitantibus altis,
Corruit et mulier, natos dum cernit ocellis,
Eque domu mandat pellacem vertere gressus.
In faciem sanctam ruitantes tempora natae,
Fletibus immadidant, iram gemuere paventes,
Obsecrant: « mater, nobis miserere, precamur,
Conjunctique tui meritis sine crimine solve. »
Sedibus e summis radianti lumine vibrans.
Vestibus aurigeris in toto corpore plena,
Semina corripiens, despexit fata mariti.
« Cur tu stulte fidem corruptus corpore, mente,
Irrita vota gerens, copulam conjungere natis
Ausus eras thalamis, maculans tua membra secundis,
Foedera cum manibus Domini per nomina summi
Ante diem mortis formando gessit uterque
Post mortem alterius maneat quod criminis expers? »
Obstruso tacuit non laeti pectoris ore
Vir, pavidusque ruens confestim lingere terram
Incipit, et faciem perfundit fletibus omnem
Illa sed ingeminans, connexum carceris umbras
Jussit adire virum, donec jam crimina cuncta
Flammis obsorptus nimium persolvit in atris.
Plantis at strati ruitabant pignora matris,
Perque Dei nomen, rogitant, « miserere, precamur,
Vel saltim liceat corpus visitare marito,
Solvere sicque sua mereatur crimina vivens. »
Mentibus luxatis genetrix consentit amata
Pignora quae patrem possint adducere corpus
Cautius, huicque suam monuit percernere vitam,
Ne rursum adveniens pro culpis praecipitetur
In tenebris, quo stridor erit fletusque perennis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.