PL 96, col. 1346

Carmen (Ethelwolfus), J. P. Migne · Hymnus (Marcus Indrontinus), J. P. Migne

Quatinus hic trepido dimittat crimina vati
Omnipotens genitor, nec pietate vacet.
Cui decus, imperium, virtus, sapientia perpes,
Laus et honor semper permaneat, vigeat.
Te pater omnitenens servet per saecula mitis
Inferni vinclis verberibusque privans.

potentiam bone, versatus his qui in inferno sunt, tanquam
omnipotens.
Septimam hodie sanctificasti, quam benedixisti
prius cessatione operum, profers enim universa
et novificas, sabbatissans, salvator meus et recuperans.
Fortitudine praestantioris devincente te a carne
annua tua divisa est, lacerant enim ambo vincula
mortis et inferni verbum fortitudine tua.
Infernus verbum occurrens tibi, amarus factus
est mortalem videns deificatum, maculosum vibicibus,
et omnipotentificem horribili formae autem
discordavit.
Deiparentia tua, Christe, erga nos compatientem
facta, Isaias lumine viso sine vespere, de nocte

vigilans clamavit, resurgent mortui, et suscitabuntur
qui in sepulcris sunt, et omnes in terra exsultabunt.
Novificas terrigenas, creator pulvereus existens,
et sindon et sepulcrum subostendunt coexistens
tibi Verbum mysterium, decorus enim confultor te
gignentis consilium vaticinatur in te magnifice, novificantis
me.
Per mortem, mortale per sepulcrum, corruptibile
transmutas, incorruptibile facis enim dividecentissime,
immortalificans assumptum, caro enim tua corruptionem
non novit, Domine, neque anima tua in
inferno mirabiliter relicta est.
Ex incorrupta profectus, et vulnerans costam creator
meus, ex ipsa effecisti reformationem Evae Adam

factus, sopitus admirabiliter somno vivificante, et
vitam suscitans e somno et corruptione tanquam
omnipotens.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.