PL 96, col. 1347

Quaestiones in Danielem (Petrus archidiaconus), J. P. Migne

1.
Quae sunt illa regna quae in visione sua vidit
Nabochodonosor rex [(Dan. II, 31)] ?
In capite statuae regnum Babyllonium designatur,
et post illud Medorum atque Persarum, quod argenti
habet similitudinem, et regnum tertium Alexandrum
significat regnum Macedonum successorumque
Alexandri, quod aeris habet similitudinem. Regnum
quartum perspicue pertinet ad Romanos; ferreum
est, quod comminuit et domat omnia. Sed pedes ejus
et digiti ex parte ferrei, ex parte sunt fictiles, quod
hoc tempore manifestissime comprobatur. Sicut
enim in principio nihil Romano imperio fortius
et durius fuit, ita in fine rerum nihil imbecillius.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.