PL 96, col. 197

De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

conscribens, et innotescendo monstravit, et retexendo
posteris commendavit. Hunc secutus Gennadius, renotationis
ordinem textu simili percucurrit. Deinceps
vir prudentissimus Hispalensis sedis Isidorus episcopus
eodem ductu quosque viros optimos reperit,
in adnotationem subjunxit. Siquidem non omnia praescrutatus
abscessit. Post hunc in nostris partibus incuria
cunctos invasit, ita ut quaedam vetusta antiquitas
operiret, et quam plurima nova neglectus
oblivionis absconderet.
2.
Ast ego procul valde impar et his quos adnotatio
retinet, et illis quos renotatio delectavit, indignusque
satis et absque substantia totius boni operis, successorque
sanctae memoriae alterius Eugenii factus in
sede illa gloriosa Toletanae urbis (quam non ex hominum

immenso conventu gloriosam dico, cum hanc
et gloriosorum illustret praesentia principum, sed ex
hoc quod coram timentibus Dominum iniquis atque
justis habetur locus terribilis, omnique veneratione
sublimis) conatus sum, etsi non elegans studium, vel
obsequelam voluntatis bonae illorum miscere memoriae
gloriosae sedis; ne incurrerem ex silentio damnum,
si tam gloriosae sedis tamque gloriosorum virorum
clarescentem memoriae lucem tenebrosa nube
silentii contexissem.
3.
Fertur namque ex antiquitate veteri, quod potuisse
fieri cernitur exemplo temporis novi. Nam Montanus
sedis ejusdem beatissimus praesul, ut a se conjugalis
conversationis infamiam propulsaret, tandiu
assumptos veste candentes narratur tenuisse carbones,

donec Domino consecrans oblationem, totius
per semetipsum compleret missae celebritatem. Quo
sacrificio expleto, prunarum ignis cum decore vestis
adeo in concordiam venit, ut nec vestis vim exstingueret
ignis nec vis ignis, statum laederet vestis.
4.
Rursum cum Helladio episcopo sedis ejus Justus
diaconus fastu superbiae insultaret, post mortem
quidem sui pontificis vixit episcopus, et ipse tabefactus;
sed in reprobum versus sensum, ob intemperantiam
morum a ministris altaris sui dormiens
strangulatus laqueo exspiravit.
5.
Item, cum successori ejus Justo episcopo Gerontius
presbyter, principis oblectamine fotus, contemptum
adversitatemque deferret, tam repentino
motu vim perdidit intellectus, ut multis medicorum

curationibus acto, quidquid in medelam fieret, totum
in pestis augmentum cresceret. Sicque perinvaluit
commotio mentis, ut usque ad obitum suum
horror esset homini ejus vel participatio visionis,
vel colloquium oris.
6.
Adhuc etiam successori in locum ejus Eugenio
priori Lucidius diaconus suus, cum innexus
amicitiae saeculari violenter honorem presbyterii et
quaedam praedia extorsisset, tam in reprobum sensum,
tamque in languoris supereminentem pervenit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.