PL 96, col. 248

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

laudabilis numerus, ubi vadit et Anna filia
Phanuelis una cum caeteris omnibus; Sara quoque
mater nostra, Rebecca atque Rachel cum pronubis
sanctis. Quid plura? cuncti greges universi ordinis
hodie laeti eam suscipiunt, Hosanna praecinentes sub
dramate jubilationis ante Matrem summi Regis,
quae verum fuit templum Dei vivi, et arca testamenti.
Ante quam sane arcam in figura Christi regem devotissime
nudum saltasse legimus, et post sex passus
hostias immolasse. Quod si David gloriam illius quae
evacuatur tanto tulit honore, quoniam haec rerum
figuratarum gesta sunt; quanto magis arca Dei viventis,
de qua natus est Christus, Dei virtus, et Dei
sapientia, huc hodie cum laudibus effertur? Illa
namque omnia umbra sunt futurorum; in Maria
vero manifesta veritas, ante quam Christus rex subsiliendo
pertransiit de morte ad vitam, de corruptione
ad incorruptionem; sicque Ecclesiam una cum
matre reduxit ad superos, quoniam ipsa est Dei

templum, et arca novi testamenti, in qua verus Deus
versatur; non in figura et in aenigmate; sed in
veritate pro salute omnium Deus homo immolatur.
In cujus profecto sanguine testamentum confirmatum
est novum, quod testatus est cum patribus nostris,
et reconditum in utero Virginis, inde ad nos
usque translatum. Quae nimirum Virgo, ac si arca,
hodie de captivitate hujus saeculi angelorum exsequiis
glorificata reducitur, non in Jerusalem quam
decoxit vel evastavit Chaldaeorum exercitus, sed in
illam veram et coelestem, quam fundavit Deus et
non homo, collocatur. Unde velim vos diligentius
considerare, dilectissimi, cum quantis laudibus prosequi
debeamus Dei genitricem, ad coeli palatium
procedentem, quam hodie coelestis veneratur exercitus;
cui comitantur legiones angelicae; in cujus
adventu tripudiat ordo coelorum, et exsultat sanctorum
numerus; quia et si gaudium est in coelo super
uno peccatore convertente in terris [(Luc. XV, 7)] ,
multo magis gaudere credendum in coelo de adventu

et gloria tantae Virginis. Ideo et nos, quaeso, gaudeamus
in hymnis et canticis spiritualibus; jubilemus
Deo cum exsultatione, qui tantum dilexit nos, ut
ipse fieret, propter quod nos sumus, homo. Ac
deinde qui eramus filii irae omnes, juxta Apostolum [(Ephes. II, 3)] ,
fecit filios Dei per gratiam, quod
ipse est per naturam.
Quapropter, obsecro, accedite ad tantam gratiam
per fidem; indesinenter accedite, et videte visionem
magnam cum Moyse, quam vidit in rubo. Videte, inquam,
jam completum, et admiramini quod praevidebat
ipse tantus patriarcha in spiritu futurum. Alioquin
nisi in spiritu videri non potest etiam res gesta, quia
visio magna est, quam digne praevidere et annuntiare
nemo potest. Unde Moyses ait: Ibo, et pertransibo,
et videbo (inquit) visionem hanc magnam [(Exod. III,
3)]
. Vere magnam; videbat enim quod arderet rubus
silvestris, et non consumebatur, quod erat multum
mirabile. Sed longe mirabilius erat, quia Deus

erat totus in rubo, et angelus vocabatur. Erat quippe
visio corporea valde mirabilis, sed longe mirabilius
quod intelligebatur in spiritu, quia praesens totus
erat in flamma, et quod per flammam futurum monstrabatur,
ita ut nec flamma deficeret, nec rubus ignibus
consumeretur innocuis. Quo nimirum incombusto
manente, virginitatem beatae Mariae conservatam credimus
corde, confitemur ore, quoniam Spiritus sanctus,
quia Deus ignis consumens est [(Deut. IV, 24)] ,
totam inflammavit et incanduit, ita ut mater fieret
Christi, et templum divinae majestatis. Non enim praebebat
calori juncta materies rebus alimenta incendii,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.