PL 96, col. 249

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

neque sentiebat frutex damna naturae possessa flammis.
Ita et beata virgo Maria, quamvis nemo qui
Deum videat, ipso teste, vivere possit [(Exod. XXXIII,
20)] , tamen totam deitatem in se suscipiens per
Christum quem genuit, vixit intacta; felicius deinceps
virgo et incorrupta permansit. Haec erat visio
magna, quam pertransiens Moyses in spiritu praevidebat;
unde tremefactus non audebat accedere, quoniam
ineffabile erat totum visu quod cernebat. Propterea
et vos, sanctimoniales Christi, nolite parvipendere
visum intelligentiae, ignem divinitatis, quem
resplendere recolitis in Maria, quoniam ipse est Deus
Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, ut vox de rubo
sonuit, qui natus est ex ea. Ergo pluris est res quam
completam cernimus, et permanet in salutem, quam
figura quae pertransiit ad tempus veritate exhibita.
Hinc quoque beatum dicimus Moysen, qui talia a
longe et magna futura conspexit; sed beatior Maria,
de qua ipsa visio fuit. De qua sane visione prophetarum

eximius Habacuc tremens factus canit dicens: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi
opera tua, et expavi
[(Habac. III, 2)]
. Expavit autem,
tale aliquid ut vidit; expavit et Moyses, eo quod incomprehensibile
erat homini quod utrique videbant.
Paveamus ergo et nos, ne forte pereffluamus a tanto
mysterio redemptionis nostrae; et adeamus mente
cum fiducia per interventum sacratissimae Virginis
usque ad thronum summi Pontificis, ubi pro nobis
est hostia ipse, et sacerdos, advocatus, et judex. Et
quia minus idonei sumus ad hoc, per ipsam rogemus
Christum, cujus hodie festum colimus. Rogemus votis
omnibus, imploremus precibus, ut ipsa pro nobis rogare
dignetur apud eum quem genuit; quia etsi non
sumus tanti meriti ut Moyses, et prophetae, aut apostoli,
beati tamen qui non viderunt, et crediderunt [(Joan. XX, 29)] .
Credamus ergo et nos, et laudemus
quae gesta sunt, visa, et credita, quoniam vera sunt,
ut ad ea quae repromissa sunt pertingere valeamus.
Sed quia laudare digne nequimus beatam Virginem,

quia inferior est ea nostra laus, veneremur et
amemus quantum possumus. Adoremus Deum Patrem,
ut veri adoratores, ut Salvator ait, in spiritu et veritate,
quia Deus Spiritus est, et qui adorant eum,
oportet adorare in spiritu [(Joan. IV, 23)] . Alias autem
nisi in spiritu non adoratur, nec ei recte servitur.
Idcirco egredimini ex iis angustiis carnalibus; exuite
vos veterem hominem, et induite novum qui secundum
Deum creatus est [(Colos. III, 9, 10)] . Egredimini
ex hac dilectione carnali, ne sollicitudo praesentis
vitae ac voluptatis suffocet in vobis verbum vitae, quod
seminatum est in corde. Peregrinamini magis a corpore,
ut cum Deo adesse possitis [(II Cor. 5, 6)] , quoniam qui in carne sunt Deo placere non possunt
[(Rom.
VIII, 8)]
. Vos autem, charissimae, jam in carne non
estis, quae carnis opera in vobis mortificatis, sed in
spiritu. Quicunque ergo spiritu Dei aguntur, ii filii
sunt Dei [(Ibid., 14)]
.
Et ideo dilatamini vos, et erigite mentem ad sublimia,

ut possitis comprehendere ea in quibus Christus
sponsus vester in dextera Patris sedet et glorificatur;
quatenus ibi adoretis eum in throno ubi est ipse,
quia jam extra mundum est, ubi in circuitu throni
ejus viginti quatuor seniores sedere leguntur ante
conspectum Dei in sedibus suis, et adorant Christum
regem viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas
suas ante pedes ejus, quas ab ipso acceperunt,
dicentes: Gratias tibi agimus, Domine Deus omnipotens,
qui es, et qui eras, qui accepisti virtutem, et
regnasti in saecula saeculorum [(Apoc. IV, 4)] . Ergo
ubi adorant hi, et quomodo adorant, quantum fas est
mortalibus, etiam in praesentiarum adorare eum oportet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.