PL 96, col. 250

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

quoniam Christus in Patre veritas est, veraxque
Pater in Christo vero Filio totus est, qui unus et verus
Deus est, qui in Spiritu sancto adoratur, quia Deus
Trinitas est, et ipse Deus Trinitas in templo suo, et
non in manufactis hominum est [(Act. XVII, 24)] .
Templum autem Dei Ecclesia est, sicut Joannes testatur
in sua Apocalypsi: Et apertum est, inquit, templum Dei in coelo, et arca testamenti ejus visa est [(Apoc. XI, 19)]
.
Quae profecto arca non illa Moysi fabricata,
sed beata virgo Maria est, quae hinc jam
transposita erat; quam beatus Joannes evangelista,
testis veritatis, cui commissa est, forte recognoscens
venerabiliter affatur. Quia in coelo visa est, monstratur
species in genere, sicuti et genus per speciem declaratur.
Quoniam beata Maria in templo Dei visa
est, scilicet in Ecclesia Dei; Ecclesia vero in ejus
virginitatis fructu penitus Domino dedicatur; ac per
hoc arca testamenti Dei, ipsa videlicet Dei genitrix,
in templo ejus non immerito visa est, quia Ecclesia

et ipsa Virgo est. Unde Apostolus: Despondi enim
vos uni viro, inquit, virginem castam exhibere
Christo [(II Cor. XI, 2)]
. Et ideo, dilectissimae, illuc
mentem dirigite, ubi sponsus vester pro nobis introiit,
et beata Virgo visa est, quoniam ibi ejus festivitas
recte colitur, ubi Christus est sponsus, et aeternae
vitae gaudia celebrantur. Unde, quaeso, egredimini
fide, moribus, mente, atque omni desiderio aeternae
visionis, actibus et pollutum nolite tangere. Ascendite
sursum per contemplationem, et per conversationem
bonae vitae, donec apertum est templum Dei in
coelo; quatenus ingredi possitis, omnia ubi vobis repromissa
bona servantur, et Virgo sancta coelesti
jam immortalitate vestitur. In coelestibus namque sint
corda vestra erecta, ubi est et thesaurus vester [(Matth. VI, 20)] .
Imo idem et thesaurus aeternae haereditatis
sit in corde vestro, quatenus quod est in coelo,
in vobis sit per fidem. Coronam itaque vestram nemo
accipiat alter, donec veniat sponsus [(Apoc. 3, 11)] ;

quin imo vos corona decoris esse possitis in manu
Domini per gratiam ejus [(Isa. LXII, 3)] , qui vos ad
aeterna vocavit gaudia, Jesus Christus, filius Virginis,
Dominus noster, qui cum aeterno Patre una cum Spiritu
sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula
saeculorum. Amen.
EJUSDEM SERMO II. DE EADEM ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE SECUNDUS.
Inter praecipuas sanctorum festivitates, charissimae,
hodierna nobis refulsit insignis et gloriosa genitricis
Dei Mariae solemnitas, in qua ipsa beata et venerabilis
Virgo assumpta est gloriosissime ad aethereum thalamum,
in quo, ut canimus, Rex regum, filius beatae
Mariae virginis, stellato, imo ineffabili sedet solio. Ubi
millia millium ministrant angelorum, juxta Danielis
vaticinium [(Dan. VII, 10)] , et decies centena assistunt
millia; quorum cum laudibus et exsequiis gloriosa
Dei Genitrix hodie de terra exaltata, et de carne evecta,
cum triumpho et exsultatione suscepta est in

coelo, et collocata in paradiso. Haec est namque sacra
et venerabilis solemnitas, fratres, ante mundi
constitutionem praescripta et praeordinata; sed hodierna
die exsultanter est impleta. Nobis quidem, dilectissimi,
hodierna est annua; sed angelis in coelo
et supernis civibus est continua et perpetua. Sed quia
in praesentiarum nobis continua esse non potest, debet
tanto celebrior fieri prae omnibus sanctorum festis,
quanto ineffabili utitur privilegio mater Domini
Salvatoris et donum possidet perpetuae virginitatis.
Quia et si impartit praemia justus judex, Christus
Dominus, secundum Apostolum, unicuique juxta
opera sua [(Rom. II, 6)] , huic tamen sacratissimae Virgini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.