PL 96, col. 251
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
genitrici suae, sicut incomparabile est quod gessit,
et ineffabile donum quod percepit, ita et inaestimabile
atque incomprehensibile praemium et gloria,
non dico inter caeteras sacras virgines, verumetiam
ultra omnes sanctos, quam promeruit. Pervenit
namque ad coeli palatium beata et gloriosa, ubi Christus
sponsus Ecclesiae infra thalamum collocavit
eam in dextera majestatis. Ibi siquidem eam assumpsit
praecellentissimam inter primos, ubi, juxta David
vocem, stat regina in dextris Dei in vestitu deaurato,
circumdata varietate [(Psal. XLIV, 10)] . Haec
igitur dies est, in qua renata inter filias Jerusalem
speciosa resplenduit, in qua gloriosa Dei genitrix
quasi aurora processit, et vadit post agnum gloriosior
quocumque ille pergit.
Haec namque est, ut dixi, fratres, festivitas hodierna
praecipua et venerabilis nobis; sed venerabilior
in coelo est angelis et sanctis omnibus, quorum
laetitia et gaudium procul dubio ex hujus adimpletur
diei exsultatione, quando beata Dei genitrix clarior
sole refulsit in throno claritatis. Nam Christus, sicut
legimus, in sole posuit tabernaculum suum [(Psal.
XVIII, 6)] ; de quo ipse, ut ita loquar, tabernaculo processit
tanquam sponsus de thalamo suo. De quo sane
tabernaculo, ac si ex voce genitricis Dei, dicitur: Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo
[(Eccli.
XXIV, 13)]
. Idcirco absque dubio, fratres charissimi,
beata Virgo pro tanta gratia, tantique honoris privilegio
materno hodie resedit sublimata in throno;
quoniam etsi duodecim leguntur throni, in quibus
duodecim apostolorum sessurus est numerus, quando
Judex omnium, sacratissimae hujus Virginis filius,
sedebit in sede majestatis suae cum senatoribus suis [(Matth. XIX, 28)] ;
non desunt tamen ibidem quam plurimi
alii, inter quos in conspectu Dei etiam viginti
quatuor dicuntur residere seniores, et adorare ante
thronum Dei viventem in saecula saeculorum [(Apoc.
IV, 10)] . Sed et Daniel testatur quod throni positi
sint, nec eorum tamen explet numerum [(Dan. VII, 9)] .
Unde liquido constat, dilectissimi, quia thronus beatissimae
Virginis, paratus ante mundi constitutionem,
hodie celsior glorificatur, et veneratur etiam ab
angelis; nec immerito igitur, quoniam et ipsa facta
est thronus Dei et thalamus, in cujus utero veniens
sapientia Dei Patris, Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis [(Joan. I, 14)] . Quod si anima justi
cujuslibet sedes est sapientiae; teste Scriptura [(Sap.
7)] , multo magis hujus anima, fratres charissimi,
quam Spiritus sanctus sic implevit, etiam ante
conceptionis horam, ut salutaretur ab angelo. Ait
enim: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta
tu in mulieribus [(Luc. I, 28)]
. Ad quam ita
mox ingressus Filius Dei, qui est virtus et sapientia
Patris, sic replevit, sicque possedit, ut in ea Verbum
caro fieret, et habitaret totus Deus in homine.
Et ideo totus in nobis, quia totus Deus in ea fuit;
ac per hoc, quem coeli et terra non capiunt, totum
concepit Virgo de Spiritu sancto, et peperit pro salute
mundi Deum et hominem.
Ideo, dilectissimi, cogitate cum omni integritate
fidei, cogitate, inquam, animam hujus Virginis, quia
commercium tanti muneris non scire digne nec