PL 96, col. 256
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
beatam se praedicat mox futuram propter humilitatis
indulgentiam. Ideo non discurrit quia humilis; nam
quantum mansuetus est quisque qui jussis obtemperat
divinis, tantum immitis qui aut non credit, aut
differt obedire quod audit. Jam humiliat se beata
Virgo in cunctis, ut totam suscipiat in se gratiam
largitoris; quia quod per partes aliis datum est, tota
simul venit in ea gratiae plenitudo. Hinc quoque ait
evangelista: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus [(Joan. I, 6)]
.
Magna siquidem gratia, dilectissimi,
beatae Mariae virginis magna promeruit praemia
aeternae remunerationis, quia multum se humiliavit
inter immensa dona, inter divinitatis commercia,
hodie a Domino multum exaltatur gloriosa.
Denique ideo Christus humilis ad humilem virginem
venit, quam elegit, ut de tam profunda humilitate
triumphum erigeret salutis, et exaltaret eam, ut
cantavimus, etiam super choros angelicos. Quae nimirum
exaltatio privilegium est gratiae. Unde cum
timore et tremore perfectae dilectionis recolenda
sunt haec mystica donorum sacramenta; sicque ex
his compensanda est hujus celebritatis gratia. Quapropter
aestimate, fratres, qua reverentia, quo devotionis
obsequio nos tantis interesse deceat sacramentis.
Cui angelus ipse non sine metu sancto, nec sine
honore debito, impendit reverentiam evangelizandi.
Sentiebat enim angelus in beata Virgine jam specialiter
Dominum inesse, et futura noverat divini mysterii
sacramenta. Ideo tam reverenter ait: Ave, gratia
plena [(Luc. I)]
. Deinde attendite quam eximium sit
mox quod infert: Dominus tecum. Non enim dixit,
Dominus sit tecum, quasi visitandi gratia; sed Dominus
tecum, quia in te novo nascendi illabitur sacramento.
Sicque totus vadens in salutationem propter
maledictionem priorum parentum, magnum
detegit benedictionis oraculum. Benedicta tu, inquit, inter omnes mulieres.
Quomodo igitur nunc benedicta,
charissimi? Ecce de auditu gratia adimpletur, de
auditu fides genita, contra fidem credidit. De conceptu
deferre honorem cognatis didicit, de ortu filii
pudor crevit. Aucta est castitas, integritas roborata,
virginitas quoque solidata, omnes perseveraverunt
virtutes. Extremuit omnia, quae et prima mirabilis
ejus refulsit humilitas.
Quae cum omnia ab angelo didicisset, et repleta
donis coelestibus fuisset, ait: Ecce ancilla Domini,
fiat mihi secundum verbum tuum; quam vocem mox
secutus est effectus. Fit itaque gravida mox beata
Virgo, quae hodie assumpta est in coelis cum gaudio;
fitque sacrarium Spiritus sancti, et consilium Verbi.
Quae ideo beata jure dicitur inter omnes mulieres,
quia omnes ex ea beatificantur. Collata quippe est
gratia et beatitudo in specie, ut diffunderetur in
omne genus Ecclesiae. Unde nec immerito beata et
venerabilis hodie praecellit in genere totius corporis,
quae ultra omnes fecundata est in specie prolis. Interea
jure antefertur in coelestibus, quae ita ditata
est ac repleta prae omnibus in terris divinis muneribus.
Quapropter festivitas hodierna celebritas est omnium
supernorum civium gratissima, quia ejus est
assumptio de corpore, ex qua orta est veritas et
justitia, quae de coelo prospexit, in qua omnes justificamur,
et exsultant sancti in gloria [(Psal. LXXXIV)] .
Hinc, fratres, quaeso, jungamus vota cum supernis
civibus, et juxta modulum infirmitatis nostrae exsequamur
laudibus, quoniam quod natum est ex ea,
commune est omnium gaudium. Illi siquidem hodie
occurrunt laetantes, et suscipiunt eam gaudentes cum
hymnis et laudibus; nos prosequamur cum omni
devotione cordis, et integritate fidei. Sicque prosequamur,
ut ad illa ineffabilia dona, quae percepit
beata Dei genitrix, quandoque pertingere valeamus.
Forte igitur hodie interrogaverunt quidam sanctorum