PL 96, col. 257
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
eminus prospicientes, illud de Canticis: Quae est ista
quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus
myrrhae et thuris? Quoniam in ascensu ejus
multa flagrabant ornamenta virtutum, incendio divini
concremata amoris. Quae ideo quasi virgula
fumi, quia ipsa est virga illa de radice Jesse, quae
hodie ascendit [(Isai. XI)] . Gracilis quidem et delicata
ex aromatibus universi pigmentarii pulveris, sed
conflagrata incendio charitatis. Et ideo bene in modum
fumi virgulae ex aromatibus, quia facta est tota
in holocaustum Dei, quae odoramenta virtutum spargebat
de se usque ad coelos; et non qualiacunque,
sed universi pulveris pigmentarii. Unde, fratres, admiratio
illa angelica non de virginitate sola, quae
fuit singularis in Maria, sed de immensitate gratiae
venit, quia universae virtutes in ea respergebant ex
incendio divini amoris suavitatem odoris, ita ut in ea
esset forma, non solum virginum, verum etiam omnium
Ecclesiarum Dei. Quoniam virginitas et vita beatae
Mariae speculum et species fuit totius castitatis, et
integritas virtutum, decus pudicitiae, et magisterium
valde eximium probitatis. In qua rogo, videant virgines
quid vitare, quid corrigere, quid tenere debeant
honestatis [( S. Ambr., de Virg. )] ; quia primus discendi
amor, ut ita fatear, nobilitas est magistri. Habetis
ergo, virgines, egregii magisterii formam;
habetis exemplar in ea perfectae virginitatis. Ecce
via, qua pergere debetis; ecce beatitudo et gloria,
ad quam pervenire vultis. Illuc indesinenter votis et
desiderio anhelare oportet, ut ad ea quandoque feliciter
perveniatis.
Verum quia de propagine carnis nulla nobilior Dei
matre refulsit, nulla splendidior ea processit, quam
splendor paternae gloriae ineffabiliter divinitus illustravit;
quam virtus Altissimi obumbravit, ut virgo
pareret; quam divina gratia replevit, ut virgo conciperet;
quam sapientia Dei Patris prae omnibus elegit,
ut placeret; quae corpus Christi sine contagione
sui corporis generavit; quae omnes virgultos in
odorem suavitatis, ardore charitatis Domino concremavit,
ut tota holocaustum Deo fieret. Cujus caro
et sanguis origo fuit benignissimi Salvatoris, cujus
anima templum exstitit in quo factum commercium
nostrae redemptionis est. Bona siquidem domus, charissimi,
in qua tota simul divinitas illabitur Verbi,
in qua sapientia Dei Patris septem sibi columnas
erexit, super quam omnis innititur domus, et fabricatur
Ecclesia. Quid dicam, fratres mei, quidve loquar
de iis rebus mysticis, in quibus omnis humanus
sermo silendo et admirando, potiusquam loquendo,
crescit, pro quibus angeli gratulantur et decantant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis
[(Luc. I)]
? Quod si tunc ad partum Virginis
talia cantarunt, credimus, dilectissimi, quod hodie
dignas concelebrant exsequias, et suscipiunt cum
gloria matrem sui Creatoris gaudentes, quam Spiritus
sanctus adimplevit, quam sapientia Patris, scilicet
Filius Dei, possedit.
Unde et nos gratias agamus Creatori nostro, quia
donorum ejus privilegia nostra sunt munera, nostraque
conspersio, quoniam fermentum quod conspersum
est in specie redundavit in genere, donec fermentaretur
totum [(Luc. XIII)]
. Et factum est unum
corpus, unaque conspersio nova, Christus et Ecclesia.
Unde necesse est, charissimi, festivitas quae per fidem
flagrat in mente, ut habeatur et contempletur
ab omnibus in specie; sitque in nostris oculis gloriosa,
quae nunc tantum in cordibus resplendet credita,
Tunc quippe illa nobis erit festivitas continua et sempiterna,
quae nunc est in mente hodierna et diurna,
ita ut sit illa jure quae nunc flagrat in fide, anhelat in
spe, ut permaneamus; pulsat in charitate, ut ingrediamur
ad eam festivitatem in qua est beata et gloriosa
Dei genitrix regina hodierna die assumpta
per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum
Deo Patre, et Spiritu sancto, vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
EJUSDEM SERMO IV. DE ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE QUARTUS.