PL 96, col. 258

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

Fratres dilectissimi, cum aliquid pro amore Creatoris
in creatura ejus dignis laudibus praedicatur, aut
excolitur, ad Dei procul dubio laudem refertur, qui
auctor ipsius creaturarum operis invenitur. Sicuti et
in quodam laudabili ac mirabili artificio, quidquid in
eo magis laudibus celebratur, ad laudem artificis
jure colligitur. Hinc quoque in Propheta scriptum
est: Laudate Dominum, inquit, in sanctis ejus. Unde
in primis, dilectissimi, gratiae vestrae dignitatem humiliter
imploro, ut veniam detis praesumptioni vel
imperfectioni meae, qui cum sim tardus ingenio, indoctus
eloquio, tamen ex amore ejus, quod in assumptione
sanctae Dei genitricis ac semper virginis Mariae
matris Domini legitur, more infantium balbutientium
susurrare conatus sum, qui se sponte ad hoc ingerunt
quod digne explere nequeunt. Sed ab omnipotente

Domino non tam effectus quam voluntas requiritur,
secundum quod scriptum est: Gloria in excelsis
Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. I)]
.
Est igitur sancta et venerabilis virgo Maria, mater
Domini nostri Jesu Christi secundum carnem, ex
semine Abrahae orta ex tribu Juda, virga de radice
Jesse, clara ex stirpe David, filia Jerusalem, stella
maris, ancilla Dei, regina gentium, domina regum,
sponsa Domini, mater Christi, Conditoris templum,
Spiritus sancti sacrarium, velut columba speciosa,
pulchra ut luna, electa ut sol [(Cant. IV)] , signaculum
fidei, reparatio Evae, introitus vitae, janua coeli, decus
mulierum, caput virginum, hortus conclusus,
fons signatus, puteus aquarum viventium. Multiplicatur
ut cedrus Libani, florens ut palma, velut oliva
fructifera in domo Dei [(Psal. LI)] . Virgo sancta,
virgo prudens, et una ex numero prudentium virginum.
Virgo pulcherrima, virgo pudica, corpore decora,
animo fulgida, fide perspicua, mente praeclara,

amore virginitatis devota, ad obediendum parata, ministerio
sibi credito cauta, in persecutione pacifica,
in passione Christi mente compassa est. A prophetis
Dei praedicta, a philosophis sanctis praefata, ab archangelo
salutata, a Spiritu sancto fecundata, atque
ab eodem obumbrata, seminis viri ignara, prole filii
fecunda: virgo innupta, ex Filio laeta, fide concipiens,
gaudio pariens; virgo ante partum, virgo in
partu, virgo post partum. Quem mundus totus non
capit, in suo sacro alvo haec Virgo inclusit. Qui mundum
pugillo continet, eum beatissima Virgo pannis
involvit; et qui praesentia majestatis suae in coelis
angelos pascit, Virgo hunc sacra sacrato ubere matris
aluit lacte. Et insuper ad cujus arbitrium totus
orbis terrarum regitur, hujus gloriosae Virginis uberibus
conditor mundi infans nutritur. Et sub cujus
defensione proteguntur regna terrarum, cum ipso virgo
Maria fugit in Aegyptum. Et qui totum mundum quasi
in statera suspensum tenet, in cruce confixum virgo

Maria cernens aspexit. Qui praesentia majestatis e
coelis nunquam defuit, ascendentem etiam in coelum
oculis propriis contemplata esse virgo Maria creditur.
O beatissima et sanctissima omnium feminarum
Maria! quam feliciter in terris remanes, quae filium
tuum, imo et Dominum Redemptoremque nostrum
Jesum Christum in coelos praemittis! Imo enim tu
multo beatius et felicius coelos penetrans, quia filium
tuum in sua gloria sedere ad dexteram Patris non
ignoras. O beatissima et gloriosa celebratio noctis
hujus! in qua virgo venerabilis Maria cum laudibus
coelestis militiae poli aulam cum ineffabili triumpho
excipitur; ex cujus carne Dominus Jesus Verbum
caro efficitur; quam ad immortalitatis gloriam transmutatam,
ac super angelos elevatam nullus fidelium
ambigit!
O dilectissimi! si permitteretur scire nobis, quod
tamen quia nec mens humana corde concipit, nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.