PL 96, col. 260

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

quae activae vitae praeferebat figuram, quanto magis
istae sanctissimae, de quibus loquimur, personae extiterunt
felices, quae tantorum gaudiorum et munerum
meruerunt fieri compotes? Quae major potest
esse felicitas, quam in matre Domini, et ut ita dicam,
in aula regali, in aula virginali fecunditas regnet
et virginitas? quam cum infecunda et vetusta
generat, et parit sterilitas? et cum aetas senectutis
et antiquitatis nomen promeruit novae paternitatis?
Et ut beatus Hieronymus jucundo sermone prosequitur,
Joannes etiam ad introitum Mariae exsultavit et
lusit, et per os Virginis audiebat verba Domini, et
de utero matris gestiebat in occursum ejus erumpere.
Quomodo, quantum, et qualiter officiis et obsequiis
speculativae vitae cum altera Maria se subdidit,
Gabrielis archangeli profiteatur assertio, sermonis
evangelici prosequatur oratio, quia ad haec narranda
nostrae parvitatis deficit sermo. Unum profecto scimus,
quia omnis ejus vita et actio intenta fuit sermoni
dominico. Et sicut de altera Maria dictum est,

ista optimam partem elegit [(Luc. X)] , quia prima omnium
feminarum Deo virginitatem obtulit, et idcirco
promeruit, ut Dei Filius angelo nuntiante ex ea corpus
nostrae redemptionis susciperet. Diximus enim
eam semper intentam fuisse speculationi divinae; sed
oportet nos hoc ipsum catholicis verbis astruere.
Ut enim humano usu loquamur, ubi erat corpore
quando angelus a Deo mittebatur ad eam? utique in
domo parentum. Ubi spiritu? verum, ut diximus, in
illo divinae speculationis intuitu. Quid agebat? sine
praejudicio alicujus irreprehensibiliter vivens, ut suae
professionis proprium erat, orabat, legebat. Quomodo
orabat? canticum quod cecinit tympanisans, et
exclamans. Quid legebat? forsitan occurrebant ei divinae
Scripturae testimonia ad illud ineffabile sacramentum,
quod in ea gerebatur, sine dubio pertinentia.
Nonne in pignore quod gerebat illud impleri
posse credebat Mosaicum: Prophetam, inquit, suscitabit
vobis Deus de fratribus vestris, tanquam me

ipsum audietis [(Deut. XVIII, 15)]
? Et multas alias in
aperto cernebat prophetarum sententias, per quas
tanti sacramenti atque mysterii praemonstrabatur,
et ad liquidum declarabatur veritas. Nonne ad hoc
pertinere videbatur illud Jacobi patriarchae testimonium
dicentis: Non auferetur sceptrum de Juda, et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et
ipse erit exspectatio gentium [(Genes. XLIX, 10)]
? Quid
manifestius quam quod ille fatebatur Balaam ariolus,
et falsiloquus, Dei nutu veridicus? Orietur, inquit, stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel
[(Num.
XXIV, 17)]
. Sciebat enim Dei genitrix in arcem divinae
contemplationis assumpta, Davidicis edocta testimoniis,
processurum de se Dominum tanquam de
thalamo suo sponsum [(Psal. XVIII, 6)] ; et ipsum
speciosum, ut idem Propheta praecinit, prae filiis
hominum [(Psal. XLIV, 3)] . Non enim dubitabat ad se
pertinere, Spiritus sancti illustrata lumine, quod
Isaiam prophetam recolebat dixisse: Ecce virgo concipiet

et pariet filium. Et egredietur virga de radice
Jesse, et flos de radice ejus ascendet [(Isai. VII, 14;
XI, 1)]
. Quid apertius? quid jucundius? Et virginem
parituram, et virgam de radice Jesse processuram,
nobilissimus prophetarum pronuntiat.
Placuit igitur inserere huic nostrae declamatiunculae
sententiam psalmi octogesimi sexti, quem ad
memoriam Dei genitricis et mysterium dominicae
Incarnationis et nativitatis beatus Ambrosius, vir per
cuncta laudabilis, et verus assertor fidei catholicae,
adeo festive voluit exponere. Et idcirco, ut dixi, sententiam
tanti pontificis pauperculo nostro operi apponere
volui, ut quod digne non potuit prosequi ingenioli
nostri paupertas, sententiae tanti pontificis
nobilitet et commendet auctoritas. Ait enim secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.