PL 96, col. 261

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

antiquam interpretationem jam dictus doctissimus
doctor [( Orat. fun. de excessu fratris sui Satyri )] :
Mater Sion dicet: Homo, et homo natus est in
ea, et ipse fundavit eam Altissimus [(Psal. LXXXVI,
5)] . Matrem autem secundum divinitatem habere non
potuit, quia auctor est matris. Ille homo factus est,
non divina generatione, sed humana; quique homo
factus est, Deus homo natus est. Sed et alibi habes: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis
[(Isai.
IX, 6)]
. In puero enim nomen aetatis, in filio est plenitudo
divinitatis. Factus est ex matre, natus est ex
patre; idem tamen et natus et datus, non divisum,
sed unum putes. Unus enim Dei Filius et natus ex
Patre, et ortus ex Virgine, distanti ordine, sed in
uno concurrente nomine, sicut et praesens lectio docet,
quia homo factus est in ea, et ipse fundavit
eam Altissimus. Homo utique corpore altissimus potestate.
Etsi Deus et homo diversitate naturae, idem
tamen non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae

suae, aliud nobiscum commune, sed in utroque
unus et in utroque perfectus. Non igitur mirandum
est quia et Dominum eum et Christum fecit Deus.
Fecit ergo Jesum eum utique, qui ex corpore nomen
accepit; fecit enim de quo etiam patriarcha David
scribit: Mater Sion dicet: Homo et homo factus
est in ea. Quasi homo ergo factus, dissimilis utique,
non divinitate, sed corpore; nec discretus a Patre,
sed exceptus in munere.
Hujus muneris gratiam, angelo nuntiante, virgo
Maria Dominum concipiendo promeruit, pariendo
obtinuit, et post partum virgo perpetua permanens
incorrupta possedit. Ejusdem gratiae muneribus conferta,
ut fas est credere, omne tempus Dominicae
infantiae, pueritiae, et adolescentiae, cum ipso peregit,
et obsequium maternae dilectionis et dulcedinis, ut
vera mater humanitatis suae, filio ministravit. Quae
fuerunt inter se illorum colloquia, quam dulcia,
quam amabilia, quando in matre fulgebat virginitas,
et laetabatur fecunditas; in filio apparebat humanitas,

et latebat divinitas; quantum, vel quale illud
erat Deificum ac virginale consortium, non dico
nostrum, sed omnium hominum prorsus excedit intellectum.
Deinde idem ipse qui erat unigenitus Virginis
matris, cum voluit apparere unicus Dei Patris,
tempore sui baptismatis hoc ipsum ostendit majestas
Trinitatis; cum Pater auditur in voce, Filius videtur
in homine, Spiritus sanctus in specie dignatus est
apparere colombae [(Matth. III, 16, 17)] . Est enim
hujus rei magnitudinis testis magnus prae caeteris
homo, nomine Joannes, a Deo missus. Iste vero
tantus homo, qui hactenus erat dominicae incarnationis
et nativitatis arcanorum mirabiliter conscius
cum sanctis, factus est minister mirabilis
mysterii hujus.
Nos ergo, fratres, ut corde credamus, et ore confiteamur,
tres denominatas, distinctas et discretas
personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius
esse divinitatis, aeternitatis, immensitatis, et gloriae,

admoneant nos et doceant veritatis veracissima
verba prophetarum, et apostolorum, et evangelistarum
veridica testimonia. Et ut in tribus personis
summa, simplex, aeterna, et incomprehensibilis credatur,
confiteatur, et adoretur Trinitas, invitet nos
sanctarum Scripturarum sinceritas, et catholicorum
Patrum, eorum videlicet fidelis auctoritas nos doceat,
in quorum intellectu et scriptis fidei pietas et
veritas non vacillat.
Mysterio itaque baptismatis peracto, ac praesentia
totius Trinitatis consecrato, Jesu non alieno, sed suo
spiritu, et propria voluntate desertum petiit, ubi ad
tentandum eum malignus spiritus invenit; qui ipsius
virtute superatus, angelis ministrantibus, recessit
ab eo confusus [(Matth. IV, 1)] . Postea a beato Joanne

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.