PL 96, col. 263

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

fecerat dignum. Beatissimo etenim Petro
apostolorum principi, caeterisque apostolis non incognita
fuit ejus purissima vita et actio, sancta quoque
et admirabilis et praedicabilis conversatio,
quippe quia cum eis semper fuit, ab ipsorum conversionis
initio usque ad illum diem in quo unigenitus
Dei Filius homo ex ea vera fide genitus,
a laboribus hujus vitae illam voluit eripere,
et ad gloriam sibi a saeculis praeparatam, ut creditur
et praedicatur, super choros angelorum dignatus est
elevare.
Hujus diei laetitiam hodie totus mundus concelebrat.
Hodie namque ob venerationem assumptionis
Dei genitricis angeli laetantur, virgines gratulantur,
patriarchae et prophetae Deo laudes referunt, quia
praesagia et vaticinia sua per eamdem Dei genitricem
completa esse cognoscunt. Apostoli et evangelistae
tripudiant, cum in carne Deum venisse, et de Virgine
natum vera fide scriptis suis pronuntiant. Gloriantur
etiam hodie matres, genitrici Dei sui solemnia

dignis laudibus celebrantes. Gaudent summi
pontifices, confessores, et doctores catholici, dum per
eorum doctrinam fideles Dei credunt, et colunt Dei
Filium suscepisse quod non erat, et non amisisse quod
erat. Et genitricem Dei praedicant virginem peperisse,
et post partum virginem exstitisse. Dicam aliquid
plus, si audeo, dicam fideli praesumptione, dicam pia
temeritate. Totus mundus hodie condigna jubilatione
laetatur et gaudet; Tartarus tantummodo ululat, fremit,
et submurmurat, quoniam gaudium et laetitia
hujus diei claustris infernalibus inclusis aliquod
remedium et refrigerium praestat. Non audent, ut
opinor, ministri tartarei hodie attingere suos captivos,
quos recolunt redemptos illius sanguine, qui pro
mundi salute est dignatus nasci de Virgine.
De cujus Virginis meritis et gloriosissima hodierna
ejus assumptione divinae legis interpres, sanctus videlicet
Hieronymus, et alii egregii doctores, tanta ac
talia potuerunt et voluerunt dicere, quibus nos nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.