PL 96, col. 266

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

qua gloriosa et felix ad coelestem assumpta est thalamum.
Quae profecto ejus festivitas tanto excellentior
est omnium sanctorum festivitatibus, et incomparabiliter
admiranda, quanto et ipsa Dei genitrix
caeteris sanctis incomparabilis, magisque habetur
mirabilis. Unde et ex persona supernorum civium in
ejus ascensione admirans Spiritus sanctus ait in
Canticis canticorum: Quae est ista quae ascendit per
desertum, sicut virgula fumi [(Cant. III, 6)]
? De deserto
enim praesentis saeculi haec virgo hodie ascendit;
atque ideo mirabantur animae electorum, quaenam
haec esset, quae virtutibus meritorum etiam dignitatem
supervinceret angelorum. Quasi virgula autem
fumi ex aromatibus ascendit, quia delicata, et divinis
extenuata disciplinis, multis virtutum erat repleta
odoribus, per quas quotidie se in holocaustum Domino
concremabat incendio pii amoris et desiderio
charitatis.
Nec diu haec sancta sacratissima Virgo post Domini

ascensionem in terris potuit remanere, quam
desiderabant angeli, coelum etiam et ipsum de ejus
ascensione quaerebatur; atque ideo Spiritus sanctus
invitabat dicens: Veni, columba mea, immaculata
mea; jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit [(Cant. II, 10, 11)]
.
Quodque ardentissime vellet assumere,
ostendit crebra ingeminatione inquiens: Veni de Libano, sponsa mea; veni de Libano, veni [(Cant. IV, 8)]
.
Et pulchre de Libano venire jubetur,
hoc est, de candidatione; Libanus enim candidatio
interpretatur. Et haec virgo sancta candidata erat
virtutibus, et dealbata Spiritus sancti muneribus,
columbae lacteae servans simplicitatem, et virginitatis
immaculatum candorem; atque ideo sola digna
fuit, per quam et ex qua Dei filius, ad reconciliationem
humani generis veniens, carnem assumeret.
Unde et ei soli angelica illa salutatio conveniens fuit: Ave, Maria, gratia plena
[(Luc. I, 28)]
. Caeteris enim
electis ex parte gratia datur, huic vero Virgini tota
se infudit plenitudo gratiae. Quod considerans propheta

David ait: Descendet, sicut pluvia in vellus [(Psal. LXXI, 6)]
.
Vellus enim virginitatem praesignat.
Sicut enim vellus cum sit de corpore, corporis non
subjacet passioni; ita virginitas cum sit in carne,
vitia carnis ignorat.
Descendit ergo sicut pluvia in vellus, quia coelestis
imber, hoc est unda divinitatis virgineo velleri placido
se infudit illapsu, quando Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)] . Nec sane
illud omittere debemus, quod multi pietatis studio
libentissime amplectuntur: eam hodierno die a filio
suo Domino Jesu Christo ad coeli corporaliter sublevatam
palatia. Quod licet pium sit credere, a nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.