PL 96, col. 267

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

tamen non debet affirmari, ne videamur dubia pro
certis recipere.
Verum enim hoc sit, necne, nos tamen credere
convenit eam filio suo in coelestibus conregnare,
nosque post Deum in omni veritate confirmare, meritis
et precibus praemunire. Si autem vultis scire
quid post Domini ascensionem egerit, hoc unum certum
est, quia virgo sancta corpore et mente permansit,
conversata cum apostolis, donec ipsi per diversas
regiones praedicaturi sunt missi. Et licet omnes apostoli
eam venerarentur, eique officio dilectionis famularentur,
plus tamen et specialius caeteris Joannes
usque ad finem vitae dilexit et coluit; quique sibi
commissam Virginem virgini accepit in suam, et sic
ei, quasi filius matri, assistit et obsecutus est, recordans
illud quod a benigno magistro in cruce audierat: Mulier, ecce filius tuus
[(Joan. XIX, 26)]
.
Hujus igitur sacrosanctae Virginis et matris Domini
hodiernam festivitatem spirituali laetitia celebremus,

quae, sicut Evangelium loquitur, optimam
partem elegit, quae non auferetur ab ea [(Luc. X, 42)] .
Quod quamvis historialiter de illa Maria sorore Lazari,
ardentissima dilectrice Christi, dictum intelligitur,
specialiter tamen beatae Dei genitrici convenire
creditur, quae optimam partem elegit, quia ei singulariter
datum est matrem esse, et sigillum castitatis
non perdere; prolem suscipere, et incorrupta virginitate
gaudere. Nam cum sint in Ecclesia tres ordines
fidelium, conjugatorum videlicet, continentium,
atque virginum, haec sola superexcellenti et incommutabili
dono mater potuit esse virgo, servare pudorem,
et intactis suis visceribus edere Deum et hominem;
unde merito eam Dei confitemur genitricem.
Jam ergo ad eam, de qua loquimur, preces et vota
vertamus, opem intercessionis ejus poscamus singuli,
poscamus omnes. Oremus ut sit protectrix in prosperis,
submoveat noxia, suggerat profutura, admittat
preces supplicantium intra sacrarium divinitatis,
nobisque impetret consortium suae beatitudinis, favente

et adjuvante Domino nostro, filio ejus Jesu
Christo, cui est cum Deo patre imperium et immortalitas
per infinita saecula saeculorum. Amen.
EJUSDEM SERMO VII. IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE SEPTIMUS.
Celebritas hodierni diei nos admonet, ut in laude
virginis Mariae immorari debeamus, quia revera indignum
est ut in die tantae Dei Genitricis laudes Domini
nostri sileat lingua carnis. In hac siquidem die
competenter beata virgo Maria sponso illi coelesti
libere proclamat: Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti
me [(Psal. LXXII, 24)]
. Hodie, inquam, et ipsa
congrue ab sponso audit: Veni, proxima mea, speciosa
mea, columba mea, quoniam ecce hiems transiit,
pluvia abiit [(Cant. II, 10, 11)]
. Ipsaque jam beata
respondit: Flores visi sunt in terra nostra: tempus

sectionis advenit [(Ibid., 12)]
. Anima mea exsultabit in
Domino, et delectabitur super salutari suo [(Psal.
XXXIV, 9)]
: Et: In Domino laudabitur anima mea,
audiant mansueti et laetentur [(Psal. XXXIII, 3)]
; Et:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.