PL 96, col. 400

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

sanctissimum concilium decrevit, tam sanctissimis
conciliis, quam et probabilibus patribus convenientem
et subsequentem; in qua et imperium nostrum
subscripsit, et per pia edicta nostra comprobavit
eam, per quam orationibus vestris cuncta Ecclesiae
plenitudo pacificatur. Ubi sunt, qui scandalum contritae
conditionis [ G., haereseos] fabricaverunt? ubi
sunt, qui simulatam reverentiam [religionem] ad
argumentum falsae doctrinae induebantur? Detracta
sunt personarum velamina, convictae sunt decipientium
falsitates, pellem lupus abjecit, et nudus lupus
publicatur: et hoc manet dum apparet, quod tegebatur,
cum non apparebat. Simulatio damnata est,
veritas fiducialiter agit: falsitas exterminata est, et
ejus qui seminavit zizania, dogmata abscinduntur.

Triticum, quod est Christo dilectus populus, in
unum horreum mittitur, scilicet in Ecclesiam Christi.
Lux orthodoxae fidei orta est, erroris tenebrae demerguntur.
Tristitia transfiguratur, et luctus in laetitiam,
et contristatio in gaudium, omnia ad meliora
transgrediuntur. Propter quod et nos Ecclesiis Dei,
quae dudum pacis gratiam acceperunt, congratulantes,
apostolica traditione alloquimur vos: Gaudete,
gaudete, et iterum dico, gaudete [(Philip. IV)]
: ternum
enim gaudium Trinitas nobis concessit. Bene valete,
sacratissimi auxiliatores pietatis, orantes pro nostro
imperio. Et manu diva: Legimus. Data decimo Kalendas
Januarias Constantinopoli, imperiali domo,
piissimo perpetuo Augusto Constantino imperatore,
anno vigesimo nono. Et post consulatum ejusdem

anno decimo tertio, indictione decima.
Ἀντίγραφος θεῖα σάκρα τοῦ αὐτοῦ ὁσιωτάτου καὶ φιλοχρίστου βασιλέως Κωνσταντίνου γενομένη πρὸς τὴν ἁγίαν σύνοδον τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου Ῥώμης, καὶ σταλεῖσα διὰ τῶν αὐτῶν συνοδικαρίων.

Exemplar relationis missae a Leone sanctissimo ac beatissimo papa senioris Romae ad Constantinum piissimum, et Christi amatorem imperatorem, confirmantis et approbantis quae in sancto et universali sexto concilio gesta et definita sunt.

Piissimo, et tranquillissimo domino, victori, et
triumphatori, filio dilecto Dei, et Salvatoris nostri
Jesu Christi Constantino imperatori Leo episcopus
servus servorum Dei.
Regi regum, in cujus potestate sunt regna mundi,
pusilli cum magnis gratiam agimus, qui ita in nobis
terrenum contulit regnum, ut coelestia vos magis
amare concederet. Plus est enim, quod in Deo defixa
mente confiditis, quam quod de collato vobis divinitus
honore regnatis. Illud enim vobis, hoc proficit
omnino subjectis. Nam triumphalem paterni diadematis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.