PL 96, col. 401

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

gloriam, nascendo superna miseratione obtinetis:
pietas enim vestra, fructus misericordiae est:
potestas autem custos est disciplinae. Per illa igitur
regia mens Deo jungitur, per istam vero censura
subditis adhibetur. Illius opes, inopes adjuvant:
hujus autem sagacitas, a vero tramite deviantes
emendat. Non enim minor regnantium cura est,
prava corrigere, quam de adversariis triumphare:
quia ei nimirum potestatem suam serviendo subjiciunt,
cujus profecto munere et protectione imperare
noscuntur. Unde divinitus praeordinata vestra
Christianissima pietas, et habitaculum dignissimum
sancti Spiritus in sui cordis arcano praeparans,
quanto caput Ecclesiae dominum Jesum Christum,
verae pietatis regulam amplectendo, concessi sibi ab

eo regni monstrat auctorem, tanto sanctum venerabile
corpus ejus, quae est sancta mater Ecclesia, ut
sincerus et principalis filius, largiendo atque fovendo
inconcussa facit soliditate gaudere. Scriptum est igitur
de vobis, clementissime principum, et de eadem
sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa: Erunt,
inquit, reges nutritii tui [(Isa. XLIX)]
; pariterque scriptum
est; Honor regis judicium diligit [(Psal. XCVIII)]
.
Quia dum divina rebus humanis praeponitis, et orthodoxam
fidem curis saecularibus incomparabiliter
antefertis, quid aliud quam judicium rectum Dei
cultu veneramini, et sacrificium purissimum atque
holocaustum divinae suavitatis odore flagrans in ara
vestri pectoris ejus invisibili majestati mactatis?
Haec de piissimi animi vestri proposito, Christianissime

augustorum, efficaciter dici, Dei gratia operante,
confidimus, qua sola et error omnis evictus
est, et rectitudo evangelicae atque apostolicae fidei
cum sincera charitatis copula apud cunctos Ecclesiarum
Christi praesules obtinetur. Ibi enim Christianae
fidei veritas lucet, ubi gemina, Dei videlicet et proximi,
charitas fervet. Proinde nisi hoc utrumque
rex regum omnipotens Deus suis sacerdotibus cordonare
disponeret, nunquam se regia generositas
ad infimos famulos inclinaret, et paululum regali fastigio
seposito, unum se de collegio sacerdotum pro
zelo Dei adnumerari concupisceret. O quam gloriosa,
et praecelsa, veraque humilitas, quae pro amore
divino se inclinare dignata est! Quid igitur restat

auguste, regie et sublimissime princeps, nisi ut Deus,
qui incrementum dat, haec opera cordi regio dignanter
inspiret, augeat, et impleat in vobis lucem catholici
dogmatis, qua fugentur haereticae nebulae pravitatis?
Denique legatos hujus apostolicae sedis matris
vestrae Romanae Ecclesiae pietatis vestrae famulos,
id est, Theodorum et Georgium presbyteros, et
Joannem diaconum filios nostros, atque Constantinum
subdiaconum regionarium sanctae nostrae Ecclesiae,
una cum personis, quae cum eis profectae
fuerant, quae a praedecessore meo apostolicae memoriae
Agathone papa per octavam indictionem pro
causa fidei, vestra pietate jubente, illuc directae fuerant,
per nuper elapsam decimam indictionem mense
Julio, cum divalibus clementiae vestrae apicibus et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.