PL 96, col. 476

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

In Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis
sacrificium [(II Machab. XII, 43)] . Sed etsi nusquam
in Scripturis veteribus omnino legeretur, non
parvipendenda esset universae ecclesiae, quae in hac
consuetudine claret, auctoritas: ubi in precibus sacerdotis,
quae Domino Deo ad ejus altare funduntur,
locum suum habet etiam commendatio mortuorum.
Cum enim sacrificium Deo pro spiritibus defunctorum
offertur, pro valde bonis gratiarum actiones
sunt, pro non valde bonis propitiationes sunt, pro
valde malis, etiamsi nulla sint adjumenta mortuorum,
quaelescunque tamen sunt consolationes viventium.

Quibus tamen prosunt, aut ad hoc prosunt, ut plena
sit remissio, aut certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio
.
LIBER SECUNDUS. Quomodo se animae defunctorum habeant ante resurrectionem corporum.
CAPUT PRIMUM. De differentia paradisorum.

quo fuerit Apostolus raptus, et ubi beatorum animae
locantur exutae corporibus: definiens idem doctor,

primum coelum esse corporeum, secundum spiritale,
tertium mentale, in quod mentis ascenditur contemplatione,
ita asserens: « Si primum coelum recte
accipimus hoc omne corporeum, quidquid est super
aquas et terram. Secundum autem in similitudine
corporali quod ipsum cernitur, sicut illud,
unde animalibus plenus in exstasi Petro discus ille
submissus est [(Act. X, 10, 11)] . Tertium vero quod
mente conspicitur, ita secretum et remotum et omnino
arreptum a sensibus carnis atque mundatum,
ut ea quae in illo sunt, et ipsam Dei substantiam,
Verbumque Deum per quem facta sunt omnia, in
charitate sancti Spiritus ineffabiliter valeat videre et
audire, non incongruenter arbitramur et illuc esse
Apostolum raptum, et ibi paradisum fortassis esse
omnibus meliorem, et si dici oporteat, paradisum

paradisorum » [(S. Aug., De Gen. ad litt. lib. XII, c. 34)] .
CAPUT III. Quid significet sinus Abrahae, in quo beatorum animae recipiuntur.
Sinum Abrahae requiem patris, vel secretum patris,
sive etiam paradisum significare, multiplicium
doctorum sententiis definitum esse non ambigo, cum
inter caeteros Ambrosius, Augustinus, atque Gregorius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.