PL 96, col. 477

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

tanti patriarchae sinum nihil aliud significasse
elegantius docuerint.
CAPUT IV. De differentia infernorum.
De discretione infernorum in beati Augustini tractatibus
legisse me memini: ubi duo inferna esse
manifestius dicit, ut unus infernus supra terram, alter
vero sub terra infernus esse accipiatur, secundum
vocem Psalmistae Deo confitentis: Eruisti animam
meam ex inferno inferiori [(Psal. LXXXV, 13)]
.
Nam propter duo ista inferna missus est Filius Dei,
undique liberans. Ad hunc infernum missus est
nascendo, ad illum moriendo. Et haec quidem dicens:
« Infernum, ait, fratres, nec ego expertus

sum adhuc, nec vos, et fortasse alia via erit, et per
infernum non erit: incerta sunt haec. Verum quia
dicit Scriptura, cui contradici non potest: Eruisti
animam meam ex inferno inferiori, intelligimus tanquam
duo inferna esse, superius et inferius. Nam
unde infernus inferior, nisi quia est et superior [(S. Aug., Enarr. in psal. LXXXV, v. 13, n. 17)] .
»
Item aliam opinionem idem doctor sanctissimus ponit,
dicens quod apud ipsos inferos sit aliqua pars
inferior, ubi dives ille immaniter torquebatur, et
aliqua pars superioris inferni, in quo Abraham cum
Lazaro laetabatur, ubi etiam omnes sancti ante adventum
Christi habiti sunt. Sic enim praedictus doctor
ait: « Fortassis apud inferos est aliqua pars inferior,
quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt.

Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam jam
fuisset Abraham, non satis possumus definire. Nondum
enim venerat Christus ad infernum, ut erueret
inde omnium sanctorum praecedentium animas,
et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidem dives
cum torqueretur apud inferos, cum videret
Abraham, levavit oculos. Non enim posset levatis
oculis videre, nisi ille esset superius, et ille inferius.
Et quid ei respondit Abraham, cum diceret: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum
suum in aquam,
et stillet in linguam meam, quoniam
crucior in hac flamma? Fili, memento, ait, quia percepisti bona in vita tua, et Lazarus mala:
Nunc autem hic requiescit, tu autem torqueris
[(Luc.
XVI, 24, 25)]
. Et super haec ait: Inter nos et vos chaos

magnum firmatum est, ut nec nos possimus ire ad
vos, nec inde aliquis venire ad nos [(Ibid., 26)]
. » [(S. Aug., ubi supra, n. 18)] .
Haec ergo fortasse sunt
duo inferna, quorum in uno quieverunt animae sanctorum,
in altero torquentur animae impiorum.
CAPUT V. Unde dictus sit infernus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.