PL 96, col. 478

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

Infernus dictus est eo quod infra sit. Sicut enim
secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant,
inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum
inferiora sunt omnia tristiora. Unde et in Graeca
lingua origo nominis, quo appellantur inferi, pro eo
quod nihil sub se habeant, resonare perhibetur [(S. Aug., De Gen. ad litt. lib. XII, cap. 33, n. 66)] .
CAPUT VI. Quales sint inferi, vel si sint corporei.
« Est quaedam, ut ait beatissimus Augustinus,
inferorum substantia, sed eam spiritalem esse arbitror,
non corporalem. Nec audiendi sunt, qui affirmant
inferos in hac vita explicari, nec esse post mortem.

Viderint enim quemadmodum poetica figmenta
interpretentur: nos ab auctoritate divinarum Scripturarum,
quibus solis de hac re fides habenda est,
recedere non debemus » [(S. Aug., ubi supra, n. 62)] .
CAPUT VII. Qua ratione inferi sub terris esse credantur.
« Unde sub terris inferi esse credantur, si corporalia
loca non sint, aut unde inferi appellentur, si
sub terris non sunt [(ut ait S. Augustinus)] merito
quaeritur. » Unde sic idem doctor ait: « Ideo sub
terris inferi dicuntur, vel creduntur, quia congruenter
in spiritu, per illam corporalium rerum similitudinem
sic demonstrantur, ut cum defunctorum animae
inferis dignae, carnis amore peccaverunt, hoc per
illas corporalium rerum similitudines exhibeatur,

quod ipsi carni mortuae solet exhiberi, ut sub terra
recondatur [(S. Aug., ibid., n. 66)] . »
CAPUT VIII. Quod animae beatorum statim ut a corpore exeunt, ad Christum in coelum vadunt.
De his interroganti Petro beatum Gregorium ita
legimus respondisse: « Hoc neque de omnibus
justis fateri possumus, neque de omnibus negare.
Nam sunt quorumdam justorum animae, quae a coelesti
regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur:
in quo dilationis damno quid aliud innuitur,
nisi quia de perfecta justitia aliquid minus habuerunt?
Et tamen luce clarius constat, quia perfectorum
justorum animae, mox ut hujus carnis claustra
exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa

Veritas per se obtestatur dicens: Ubicunque fuerit
corpus, illuc congregabuntur et aquilae [(Matth. XXIV,
28)]
; quia ubi Redemptor ipse est corpore, illuc procul
dubio colliguntur et animae justorum. Et Paulus
dissolvi desiderat, et esse cum Christo [(Philip. I, 23)] .
Qui ergo Christum in coelo esse non dubitat, nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.