PL 96, col. 479

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

Pauli animam in coelo esse negat. Qui etiam de solutione
sui corporis atque inhabitatione coelestis patriae
dicit [(II Cor. V, 1)] : Scimus quia si terrestris domus
nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem
habemus ex Deo, domum non manufactam,
aeternam in coelis » [(S. Greg., Dial. lib. IV, c. 25)] .
CAPUT IX. Quod nunc animae defunctorum in quibusdam receptaculis teneantur.
« Tempus quod inter hominis mortem et ultimam
resurrectionem interpositum est, animae abditis receptaculis
continentur, sicut unaquaeque digna est,
vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in
carne vivens » [(S. Aug., Ench. c. 109)] .
CAPUT X. Quod animae, quae aliquid minus de perfecta sanctitate habuerint, exeuntes de corpore, non statim collocentur in coelestibus regnis.

Julianus Pomerius dicit: « Spiritus illi qui nec
tam perfectae sanctitatis hinc exeunt, ut ire in paradisum
statim post depositionem suorum corporum
possint, nec tam criminose ac damnabiliter vivunt,
aut ita in suis criminibus perseverant, ut cum
diabolo et angelis ejus damnari mereantur, Ecclesia
hic pro eis efficaciter supplicante, poenis medicinabilibus
expiati, corpora sua cum beata immortalitate
recipient, ac regni coelestis facti participes, in eo
sine ullo defectu suae beatitudinis permanebunt » [(Jul. Pom., Dial. de animae nat., lib. VIII)] .
CAPUT XI. Quod ante resurrectionem corporum non sic videatur Deus a sanctis spiritibus defunctorum, sicut post resurrectionem videbitur: et qualiter nunc defunctorum animae corpora sua desiderent recipere.

Ait ex hoc beatissimus Augustinus: « Si quidem
movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora
sua in resurrectione recipere, si potest eis etiam
sine corporibus summa illa beatitudo praeberi, difficilior
quidem quaestio est, quam ut possit perfecte
hoc sermone definiri. Sed tamen minime dubitandum
est, ereptam hominis a carnis sensibus mentem, et
post mortem ipsa carne deposita, transcensis etiam
similitudinibus corporalium rerum, non sic videre
posse incommutabilem substantiam, sicut sancti angeli
vident, sive alia latentiore causa, sive ideo

quia inest ei quidam appetitus naturalis corpus administrandi,
quo appetitu retardatur, ne tota devotione
pergat in illud summum coelum, quandiu non
subest corpus, cujus administratione appetitus ille
conquiescit. Porro autem si tale sit corpus, cujus sit
gravis et difficilis administratio, sicut haec caro quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.