PL 96, col. 482
Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
Christo esse pronuntians, ejusque ab hac carne separationem
atque discessum, praesentiam ad Christum,
tota credulitate confitens.
CAPUT XVI. Quod anima similitudinem corporis habeat, et in eadem corporali similitudine requiem sentiat perferatque tormenta.
De anima humana, quod similitudinem corporis
habeat, ista est sententia egregii doctoris Augustini.
Ait enim: « Profiteor animam habere posse similitudinem
corporis, et corporalium omnino membrorum:
hoc quisquis negat, potest negare animam
esse quae in somnis videt, vel ambulare se vel sedere,
vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri,
quod sine quadam corporali similitudine non
fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos
gerit, non corporalem, sed corpori similem, ita
etiam recte in locis non corporalibus, sed corporalium
similibus, sive in requie sive in doloribus est » [(S. Aug., De Gen. ad litt. lib. XII, cap. 33)] .
CAPUT XVII. An anima, cum incorporea sit, igne credatur corporeo cruciari.
Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur
in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus
sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? Teneri
autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento
ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque
eo ipso quod videt, patitur, et quia cremare se aspicit,
crematur. Sicque fit, ut res corporea incorpoream
exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor
invisibilis trahitur, ut mens incorporea per ignem
corporeum etiam corporea flamma crucietur. Quamvis
colligere ex dictis evangelicis possumus, quia
incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo
patiatur. Veritatis enim voce, dives mortuus
in inferno dicitur sepultus. Cujus anima quia
in igne teneatur, insinuat, qui Abraham deprecatur,
dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum
digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam;
quia crucior in hac flamma [(Luc. XVI, 24)]
. Dum
ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus perhibet,
quisnam sapiens reproborum animas teneri
ignibus neget?
CAPUT XVIII. Quod unus sit gehennae ignis, et non uno modo cruciet peccatores.
Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno
modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque enim