PL 96, col. 483

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

quantum exigit culpa, tantum illic sentietur et poenae.
Nam sicut in hoc mundo multi sub uno sole
consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter
sentiunt, quia alius plus aestuat, alius vero minus
; ita illic in uno igne non unus est modus incendii,
quia quod hic diversitas corporum, hoc
agit illic diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem
habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter
exurat.
CAPUT XIX. Quod post mortem purgatorius ignis esse credatur.
Purgatorium ignem post mortem esse, multorum
tractatorum cognovimus sententiis evidenter definitum.
Inter quos Augustinus doctor egregius, licet
eum in hac vita fidelibus accidere posse testetur,

tamen et post mortem definit eum quibusdam esse
futurum, contestans quod ignis ille purgatorius, qui
nunc a quibusdam contemnitur et parvus putatur,
multo gravior existat, quam quidquid homo potest
pati in hac vita [(Aug., Enarr. in psal. XXXVII, n. 3)] .
Gregorius quoque de hoc purgatorio igne sic dicit:
« Pro quibusdam levibus culpis ante judicium purgatorius
ignis esse credendus est pro eo quod Veritas
dicit, quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam
dixerit, neque in hoc saeculo neque in futuro
remittetur ei [(Matth. XII, 32)]
. In qua sententia datur
intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam
vero relaxari in futuro » [(S. Greg., Dial. lib. IV, cap.
39)] . Quod enim de uno negatur, consequens intellectus
patet quia de quibusdam conceditur. Sed

tamen, ut dixi, hoc de parvis minimisque peccatis
fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus
sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei
familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui
culpam qualiter declinare debeant, sciunt, aut non
in gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta
etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis
minime fuerint relaxata. Namque cum Paulus
dicat Chirstum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis aedificat
supra fundamentum hoc, aurum,
argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum,
stipulam, . . . uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
Si cujus opus manserit, quod superaedificavit,
mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum

patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen, quasi
per ignem [(I Cor. III, 12, 13, 14, 15)]
. Quamvis
hoc de igne tribulationis nobis in hac vita adhibito
possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae
purgationis accipiat, pensandum summopere
est, quia illum dixit per ignem quidem posse salvari,
non qui super hoc fundamentum aes, ferrum,
plumbum aedificat, id est, peccata majora, et idcirco
duriora, atque tunc jam insolubilia; sed lignum,
fenum, stipulam, id est, peccata minima, atque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.