PL 96, col. 485
Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
[(Matth. XXV, 41)] .
Nemo quippe ab illo igne salvabitur,
quia in supplicium aeternum omnes illi ibunt, ubi
vermis eorum non moritur, et ignis eorum non exstinguitur [(Marc. IX, 45)]
.
CAPUT XXI. Quod ignem purgatorium non post ultimum judicium, sed ante perferant animae.
De poenis purgatoriis, quod ante illud ultimum
judicium fiant, sanctus Augustinus definitam ponens
sententiam ait: « Nos quidem in hac mortali vita
poenas quasdam purgatorias esse confitemur; . . .
sed temporales poenas alii in hac vita tantum, alii
post mortem, alii tunc, et nunc. Verumtamen ante
illud judicium severissimum novissimumque patiuntur;
non autem omnes venient in sempiternas
poenas, quae post illud ultimum judicium sunt futurae,
qui post mortem sustinent temporales. Nam
quibusdam quod in isto non remittitur, remittetur
in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno
supplicio puniantur » [(Aug. de Civit. Dei, lib. XXI, cap.
13)] . Nam quomodo quibus peccatum in isto saeculo
remittitur, in futuro aeterno supplicio puniantur?
Unde et post aliquanta idem doctor: « Quisquis
igitur, ait, poenas cupit evadere sempiternas,
non solum baptizetur, verumetiam justificetur in
Christo, ac sic vere transeat a diabolo ad Christum.
Purgatorias autem poenas nullus futuras opinetur,
nisi ante illud ultimum tremendumque judicium [(Ibid., cap. 16)] .
Tanti ergo doctoris confirmati sententia
fatemur, quod purgatorius hic ignis ante ultimum
judicium fiat, et ignem illum, in quo omnes
impii, Christo judicante, mergendi sunt, antecedat.
CAPUT XXII. Utrum hi qui in purgatorio igne salvandi sunt, usque ad tempus resurrectionis, an infra cruciari credantur.
Puto quod sicut non omnes reprobi qui in aeternum
ignem damnandi sunt, una eademque supplicii
qualitate ardebunt, sic omnes qui per graves purgatorias
poenas salvi esse creduntur, non uno eodemque
spatio temporis cruciatus spirituum sustinebunt:
ut quod in reprobis discretione poenarum,
hoc in istis qui per ignem salvandi sunt, mensura
temporis agitetur. Sed tanto illis minus vel majus
ignis purgatorii extendetur supplicium, quanto hic
minus vel amplius bona temporalia dilexerunt:
juxta illud quod beatus Augustinus in suis libris de
poenis purgatoriis agens, inter caetera sic dicit: « Tale
etiam aliquid post hanc vitam fieri incredibile non
est, et utrum ita sit quaeri potest, et aut inveniri,
aut latere nonnullos fidelium per ignem purgatorium
quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt,