PL 96, col. 486

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

tanto tardius citiusve salvari. Non tamen tales de
quibus dictum est, quod regnum Dei non possidebunt [(I Cor. VI, 10; Galat. V, 21)] ,
nisi convenienter
poenitentibus eadem crimina remittantur.
Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis
non sint » [(Aug., Ench. cap. 69)] .
CAPUT XXIII. Quod ad tribulationem purgatorii ignis mors ista pertineat carnis.
De purgatoriis poenis doctor egregius disputans
Augustinus: Potest, ait, ad istam tribulationem pertinere
etiam mors ista carnis, quae de primi peccati
perpetratione concepta est, ut secundum cujusque
aedificium tempus quod eam sequitur, ab unoquoque
sentiatur. Persecutiones quoque, quibus martyres

coronantur, et quas patiuntur quicunque Christiani,
probant utraque aedificia velut ignis; et alia consumunt
cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis
non inveniunt fundamentum, alia sine ipsis, si inveniunt;
quia licet cum damno, salvi tamen erunt
ipsi: alia vero non consumunt, quia talia reperiunt,
quae maneant in aeternum.
CAPUT XXIV. Utrum animae mortuorum se invicem, et quos nusquam viderunt, agnoscant.
Quod se animae defunctorum exutae corporibus
recognoscere invicem possint, testatur Evangelista
cum dicit: Factum est, ut moreretur mendicus,
et portaretur ab angelis in sinum Abrahae: mortuus
est autem et dives, et sepultus est in inferno. Et elevans

oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham
a longinquo, et Lazarum in sinu ejus. Et ipse
dixit: Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intingat
extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam
meam, quia crucior in hac flamma [(Luc. XVI, 22-24)]
.
Ecce quomodo divitis anima Lazari pauperis spiritum
cognoscebat. Ex quo non est dubitandum, quod
se defunctorum spiritus in illa regione pariter recognoscant.
Possunt enim et boni bonos, et mali
malos recognoscere. « Si enim, ut ait Gregorius,
Abraham Lazarum minime cognovisset, nequaquam
ad divitem in tormentis positum, de ejus transacta
contritione loqueretur dicens, quod mala receperit
in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam

dives in tormentis positus, fratrum suorum
etiam absentium meminisset. Quomodo enim
praesentes non posset cognoscere, qui etiam pro absentium
memoria curavit exorare? Qua in re illud
quoque ostenditur, quia et boni malos, et mali
cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur,
cui dictum est: Recepisti bona in vita tua. Et
electus Lazarus a reprobo divite est cognitus, quem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.