PL 96, col. 490

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

De his ita Origenes doctor in suis dogmatibus docet,
dicens: « Neque enim hinc discedentes sancti
continuo integra meritorum suorum praemia consequuntur,
sed exspectant etiam nos, licet morantes,
licet desides. Non enim illis est perfecta laetitia, donec
pro erroribus nostris dolent, et lugent peccata.
Hoc fortasse mihi dicenti non credas: quis enim
ego sum, qui confirmare sententiam tanti dogmatis
audeam? Sed adhibeo horum testem, de quo non
potest dubitari. Magister enim gentium est in fide et
veritate Paulus apostolus. Ipse igitur ad Hebraeos
scribens, cum enumerasset omnes sanctos qui per
fidem justificati sunt, addit post omnia etiam hoc:
Sed isti,
inquit, omnes, testimonium habentes per
fidem, nondum assecuti sunt repromissionem a Deo:
Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis
perfectionem consequerentur [(Hebr. XI, 39, 40)]
. Vides
ergo quia exspectat adhuc Abraham, ut quae perfecta
sunt consequatur: exspectat et Isaac, et Jacob, et omnes
prophetae exspectant nos, ut nobiscum perfectam
beatitudinem capiant. Propter hoc etiam, mysterium
illud in ultimum diem dilati judicii custoditur: unum
enim corpus est, quod justificari exspectatur, unum
corpus est, quod resurgere dicitur in judicio; licet
enim sint multa membra, sed unum corpus »
[(I Cor.
XII, 12)] [(Orig., hom. 7 in Levit.)]
. Non potest oculus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.