PL 96, col. 491
Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
dicere manui: Non es mihi necessaria. Etiamsi
sanus sit oculus, et non sit turbatus, quantum pertinet
ad videndum; si desint oculo reliqua membra,
quae erit ei laetitia? aut quae videbitur esse perfectio,
si manus non habeat, si pedes desint, aut reliqua
membra non adsint? Quia etsi est aliqua oculi gloria,
in eo maxime est, ut vel ipse dux sit corporis,
vel caeterorum membrorum non deseratur officiis.
Hoc autem nos et per illam Ezechielis visionem doceri
puto, cum dicit congregandum esse os ad os, et
juncturam ad juncturam, et nervos, et venas, ac
singula locis suis esse reparanda. Denique vide quid
dicit propheta: Ossa, inquit, ista: non dixit:
Omnes homines sunt, sed dixit: Ossa ista domus
Israel sunt [(Ezech. XXXVII, 11)]
. Habebis ergo laetitiam
de hac vita discedens, si fueris sanctus; sed
tunc erit perfecta laetitia, cum nullum tibi corporis
membrum deerit. Exspectabis enim et tu alios, sicut
et tu exspectatus es. Quod si tibi, qui membrum
es, non videbitur esse perfecta laetitia, si desit aliud
membrum, quanto magis Dominus et Salvator noster,
qui caput est totius corporis, non sibi dicit perfectam
esse laetitiam, donec aliquid ex membris
deesse corpori suo videt!
CAPUT XXIX. Utrum scire possint mortui quid agant vivi.
« Fatendum est, ut ait beatus Augustinus, nescire
quidem mortuos quid hic agatur a vivis: sed dum
hic agitur, postea audire possunt ab eis qui hinc ad
eos moriendo pergunt: non quidem omnia, sed quae
sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse,
et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire.
Possunt et ab angelis, qui rebus quae hic aguntur
praesto sunt, aliquid audire mortui, quod unumquemque
eorum audire debere judicat cui cuncta
subjecta sunt. Nisi enim essent angeli qui possent
interesse vivorum et mortuorum locis, non dixisset
Dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum,
et deferri ab angelis in sinum Abrahae [(Luc. XVI, 22)]
.
Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic
aguntur, et quae necessarium est eos nosse, non
solum praesentia et praeterita, verumetiam futura,
spiritu Dei revelante, cognoscere; sicut non omnes
homines, sed prophetae, dum hic viverent, cognoscebant:
nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda
Dei providentia judicabat » [(S. Aug., De Cura pro
mort., cap. 15)] .
CAPUT XXX. Utrum possint mortui viventium oculis apparere.
Ex hoc praedictus doctor sic ait: « Mitti ad vivos