PL 96, col. 493

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

mortuo divite illo, et sepulto in inferno, paupere quoque
illo Lazaro in sinu Abrahae in requie constituto,
et dives in inferno collocatus Abraham vel Lazarum
pauperem viderit, et Abraham divitem illum positum
in tormentis aspexerit [(Luc. XVI)] . Et haec siquidem
ante adventum Christi ad inferos facta esse accepimus.
Caeterum cum Dominus et Salvator noster,
pro omnibus moriens, ad inferna anima sola descendit,
patriarchis, qui in locis inferi tenebantur,
coelestis paradisi januam reseravit. Quia ergo ita
est, quod illos et de inferis eruit, et in coelesti regione
locavit, non immerito quaeritur utrum modo
Abraham caeterique sancti de illo loco coelestis paradisi,
quo resurgente Christo locati sunt, possint ita
videre impiorum animas in inferno, sicut de loco

illo, unde moriente Christo educti sunt, facere poterant?
Hanc siquidem quaestionem sicut modo hic a
me videtur proponi, occupato mihi diversis negotiorum
tumultibus, ubi legerim non facile occurrit.
Hoc unum tantum de hac re in homiliis papae Gregorii
legisse me recolo, ubi ait: « Credendum est
quod, ante retributionem extremi judicii, injusti in
requie quosdam justos aspiciant, ut eos videntes et
conspicientes in gaudio, non solum de suo supplicio,
sed et de illorum bono crucientur. Justi vero in requie
positi in tormentis semper intuentur injustos,
ut inde eorum crescat gaudium, quia malum conspiciunt
quod misericorditer evaserunt, tantoque majores
ereptori suo gratias referunt, quanto vident in
aliis quod ipsi perpeti, si essent relicti, potuerunt.

Nec illam tantae beatitudinis claritatem apud
electorum animas fuscat aspecta poena reproborum,
quia ubi jam compassio miseriae non erit,
minui procul dubio beatorum laetitia non valebit. Quid
autem mirum, si dum justi injustorum tormenta conspiciunt,
hoc eis veniet in obsequia gaudiorum,
quando in pictura niger color substernitur, ut albus
vel rubeus clarior videatur? Et quamvis eis sua gaudia
ad perfruendum plene sufficiant, mala tamen reproborum
absque dubio semper aspiciunt; quia qui
creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura
agitur quod videre non possint » [(S. Greg., lib. II in
Evang., hom. 40, n. 8)] .
CAPUT XXXIII. Contra eos qui dicunt quod nulla sit animae vita post mortem.

Cassianus ait: « Qui mortui sunt corpore Dominum
spiritu benedicunt, atque collaudant, secundum
illud: Benedicite Dominum, spiritus et animae justorum [(Dan. III, 86)]
,
et omnis spiritus laudet Dominum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.