PL 96, col. 494
Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
[(Psal. CL, 6)] .
Et in Apocalypsi Joannis animae
occisorum non solum laudare Deum, sed etiam interpellare
dicuntur [(Apoc. IV)] . In Evangelio quoque
evidentius Dominus ad Saducaeos: Non legistis, inquit, quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus
Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est
Deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim ei vivunt [(Matth. XXII, 31, 32; Exod. III, 6)]
.
De quibus et
Apostolus: Propter quod, inquit, non confunditur
Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem
sanctam »
[(Hebr. XI, 16)] [(Joan. Cass., collat. 1, c. 14)]
.
Beato quoque Augustino caeterisque doctoribus id asserentibus
multis locis et multiplicibus libris, unum
praedicti viri memorabo exemplum, quo hujusmodi
roboretur assertio. Fratrem quemdam Gennadium
medicum sibi notissimum atque clarissimum refert
apud Carthaginem fuisse, quem erga pauperum curam
impigra misericordia facillimoque animo benignissimum
fuisse testatur: qui tamen Gennadius
dubitabat utrum esset alia vita post mortem.
« Hujus igitur mentem et opera misericordiae quoniam
Deus nullo modo desereret, apparuit illi in
somnis conspicuus juvenis et dignus, eique dixit:
Sequere me. Qui dum sequeretur, venit ad quamdam
civitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos
suavissimae cantilenae ultra solitam notamque
suavitatem. Tunc illo intento quidnam esset, hymnos
dixit esse beatorum atque sanctorum. A sinistra
autem parte quid se vidisse retulerit, non satis memini.
Evigilavit, et somnium fugit, tantumque de
illo quam de somnio cogitavit. Alia vero nocte, ecce
idem ipse juvenis eidem rursus apparuit, atque ab
illo utrum cognosceretur interrogavit. Respondit,
quod eum bene pleneque cognosceret. Tunc ille
quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quod
iste eidem responderet, totumque visum illud,
hymnosque sanctorum, ad quos eo duce venerat,
qua recordabatur facilitate narravit. At ille percunctatus
est utrumnam id quod viderat in somnis
vidisset an vigilans? Respondit: In somnis. At
ille homini: Bene, inquit, recolis: in somnis illa
vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias.
Haec cum audisset iste, ita esse credidit, atque id
responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat,
adjecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit:
In cubiculo et in lectulo meo. Scisne, inquit
ille, in eodem corpusculo esse illigatos et clausos
oculos tuos? Ille respondit: Scio. Tunc ille:
Qui sunt ergo isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste
non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti