PL 96, col. 496

Prognosticon (Julianus Toletanus), J. P. Migne

mirificus, ad Fortunatum scribens de exhortatione
martyrii, inter caetera sic dicit [(Cap. 12, circa fin.)] :
« Quanta est dignitas, et quanta securitas, exire hinc
laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum,
claudere in momento oculos, quibus homines videbantur
et mundus, et aperire eosdem statim, ut videatur
Deus et Christus? Tanta felicitas migrandi, quanta
velocitas. Repente terris subtraheris, ut in regnis coelestibus
reponaris. Haec oportet mente et cogitatione
complecti, et die ac nocte meditari. » Tanti ergo doctoris
exhortatione instructi, veraciter tenere debemus
quod nequaquam post mortem visione Dei fraudabimur,
sed eo cum laetitia perfruemur, si hic in
beneplacitis sibi actibus vixerimus.
CAPUT XXXVII. Quod etiam modo sanctorum animae jam cum Christo in coelis regnent.

Sanctus Augustinus definitione certissima cupiens
docere quod non solum martyrum sed electorum
animae fidelium jam modo cum Christo regnent in
coelis, de Apocalypsi Joannis testimonium illud ponit,
ubi legitur quod animae occisorum propter testimonium
Jesu, et propter verbum Dei, regnent cum
Christo mille annis [(Apoc. XX, 4)] : animae scilicet
martyrum, nondum sibi corporibus redditis. Quod
ne aliquis putaret quod tantum martyrum, non
etiam caeterorum fidelium, animae cum Christo regnarent,
subjunxit idem doctor: « Neque enim piorum
animae mortuorum separantur ab Ecclesia,

quae nunc est etiam regnum Dei: alioqui nec
ad altare fieret memoria eorum in communicatione
corporis Christi. Nec aliquid prodesset ad ejus baptismum
in periculis currere, ne sine illo finiatur
haec vita: nec ad reconciliationem poenitentia valeret,
si forte per impudentiam malamve conscientiam
quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim
fiunt ista, nisi quia fideles, etiam defuncti, sunt
membra ejus? Quamvis ergo cum suis corporibus
nondum sint, jam tamen eorum animae regnant cum
illo » [(De Civ. Dei, lib. XX, c. 9, n. 2)] . Nunc et quotidie
desiderant duplicationem beatitudinis, quam accepturi
sunt post, et ipsa eorum desideria clamoris
eorum quodammodo sunt verba, quibus Deum imprecantur,
ut exstinctorum corporum resurrectionem

recipiant. Magnus quippe eorum clamor, magnum
est desiderium. Tanto enim minus quisque clamat,
quanto minus desiderat: et tanto majorem vocem
in aurem Dei exprimit, quanto se in ejus desiderium
plenius fundit. Si enim desiderium quodammodo
sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.