PL 96, col. 839

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

ad tegendum scilicet, propter frigus, meum corpus
misisti, quod videlicet omnipotenti Deo et beato
Paulo apostolo ad induendum altare, quod in ejus
ecclesia Deo consecratum est, cum magno gaudio
dedi, quia et ego sub ejus protectione in hoc monasterio
XL et III annos vixi. Nunc vero, quia rogasti
aliquid de opusculis beati Patris, cum meis
pueris, juxta vires, quod potui tuae dilectioni praeparavi:
libellos de Viro Dei Cudbercto, metro et prosa
compositos, tuae voluntati direxi; et si plus potuissem,
libenter voluissem, quia praesentia praeteritae
hiemis multum horribiliter insulam nostrae gentis in
frigore, et gelu, et ventorum, et imbrium procellis,
diu lateque depressit, ideoque scriptoris manus, ne
in plurimorum librorum numerum perveniret, retardata

est; sed et ante sex annos per Hunwini
meum presbyterum illuc ad vestra loca advenientem,
et Romam videre desiderantem, aliqua parva xenia,
cultellos videlicet XX et gunnam de pellibus lutrarum
factam tuae fraternitati misi. Ille quoque presbyter
Hunwini, ad urbem quae vocatur Beneventum perveniens,
ibi de hac luce migravit. Quapropter neque
per illum, neque per tuorum aliquem, utrum ista ad
te pervenerint, ulla responsio unquam mihi reddita
est. Duo vero pallia subtilissimi operis, unum albi,
alterum tincti coloris cum libellis, et clocam, qualem
ad manum habui, tuae paternitati mittere curavimus,
precorque ut meam petitionem et necessitatem
non spernas. Si aliquis homo in tua sit parochia
qui vitrea vasa bene possit facere, cum tempus arrideat,

mihi mittere digneris, aut si fortasse ultra
fines est in potestate cujusdam alterius, sine tua
parochia, rogo ut fraternitas tua illi suadeat ut ad
nos usque perveniat, quia ejusdem artis ignari et
inopes sumus, et si hoc fortasse contingit ut aliquis
de vitrifactoribus cum tua diligentia, Deo volente,
ad nos usque venire permittatur, cum benigna mansuetudine,
vita comite, illum suscipio. Delectat me
quoque cytharistam habere, qui possit citharisare in
cithara, quam nos appellamus rottae, quia citharam
habeo, et artificem non habeo. Si grave non sit,
et istum quoque meae dispositioni mitte. Obsecro
ut hanc meam rogationem ne despicias, et risioni
non deputes. De opusculis vero beatae recordationis
Beda, quae adhuc descripta non habes, promitto,

me, si vixerimus, tuae voluntati adjuvaturum.
Abbas Cuthbertus te te bis terque salutat;
Te Deus omnipotens salvum conservet in aevum.
EPISTOLA XXIII. EANVULT LULLO. [( Anno Domini 758.)]
Domino desiderabili ac jure venerabili episcopo
Lullo, Eanvult servus Christi Jesu, una cum conservis
qui mecum his in locis suavissimum Evangelii
jugum, pro invenienda in coelis requie, trahere
gaudent, perpetem in Domino salutem.
Multo quidem gaudio delectatum est cor nostrum,
magna exsultatione lingua insonuit, dum tantae vir

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.