PL 96, col. 845

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

Gravia forte postulo, sed nihil grave verae charitati
injungo.
EPISTOLA XXX. WIGBERTUS LULLO. [( Circa annum Domini 762.)]
Domino sancto ac beatissimo, mihique omni affectu
semper charissimo Lullae gratia Dei episcopo, Wigbertus
exiguus familiae Christi famulus immarcescibilem
sempiternae sospitatis salutem.
Magno etenim repletus sum gaudio, valdeque hilarescit
animus meus, cognita a nonnullis tua beata
sospitate. Quamque, Dei gratia concedente, ut semper
habeas, optamus, memoremque nostri esse in
tuis sanctis orationibus, Dei gratia concedente, et

vestris meritis, ut credimus, suffragantibus, sani et
incolumes mare transivimus, nostramque patriam
pervenimus, vestraque dona episcopis, abbatibus
amicisque vestris, sicut mandastis, obtulimus, et
juxta modulum nostri ingenii sermones vestros voluntatemque
vestram intimare curavimus. Illi autem
fecerunt sicut erant edocti, humiliter, gratanterque
omnia suscipientes, magnas gratias Christo Domino
referentes, quod vestra sublimitas eorum parvitatem
per dona simulque et litteras visitare dignata est,
vestramque communionem et familiae vestrae instantiam
orationum semper se habituros esse promittentes;
nomenque tuum, ut charissimorum suorum, in
ecclesiis suis scribentes, memoriamque tui tam viventis

quam defuncti jugiter se facturos esse dicentes,
epistolasque suas missuros scriptas, ut eis placet,
promittentesque omnia quae longis sermonibus protrahimus,
iste portitor harum litterarum melius tibi
verbis intimare potest, quem vobis presbyterum
transmittere curavimus; credentes et confidentes
quod utile vas sit in domo Domini, quem ut benigne
et honorifice, si dignus sit, vestra sanctitas accipere
et habere, quod noster et amicus et propinquus est,
dignata sit, obsecramus. Nos igitur, quod celare non
possumus, amici et propinqui nostri isto anno a se
relinquere nolunt, et ideo nuntios meos ad vos direxi,
obsecrans vos humili supplicatione per Domini misericordiam,
ut et vota et sermones, quibus me vobis
constrinxi, vestra clementia dignata sit absolvere et

per epistolam tuam, per nuntios meos revertentes,
quid agere debeam insinues. Fateor enim tibi per
Deum, quod contra voluntatem tuam nulla dignitas
saecli, nulla saecularis amicitia, me hic ullo modo retinere
potest, maxime quod te super omnes homines
diligo, Deus testis est. Si autem tibi bonum videtur,
et tua voluntas sit, ut ad vos citius redeam, Ecclesiae
et ministerio, cui ante deservivi, me dimittas, de uno
rogo et obsecro. Amici mei, et propinqui, et terram,
et haereditatem suam mihi promittunt, et dare disponunt,
si hic cum eis permanere dispono; sin autem,
alienis permittere debent. Et ideo, mi domine,
per prudentiam tuam et cor intelligibile, pertracta et
considera quid tibi bonum videtur et rectum, et
illud, ut dixi, per litteras intima. Vita etenim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.