PL 96, col. 846

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

comite et Deo concedente, quod jubes facere dispono.
Orantem pro nobis beatitudinem vestram divina
misericordia in perpetuum custodire dignetur.
Amen.
Ego Hrothuin quondam cognatus tuus, saluto
te, multum rogans ut quidquid reprehensibiliter
scriptum reperies, indoctae imperitiae ignoscas.
Utinam, si fieri potest, et si Dei voluntas sit, ut
facie ad faciem videamus nos! Vale et memento
nostri.
Macarius polaris aulae pantocrator clemens diu vos
incolumes custodire dignetur.
EPISTOLA XXXI. LULLUS CUTHBERTO. [( Circa annum Domini 772.)]

Sancto ac venerabili in Christo fratri Cuthberto
abbati Lullus exiguus servus servorum Dei perennem
in Christo salutem.
Charitas quae desinere nescit nunquam veterascit,
interni ardorem ignis vix in se sola continere valet.
Idcirco placuit nostrae mediocritati de tua sospitate
cognoscere, ut tecum in Domino gratularer, ut scires,
quae circa fragilitatem meam justo judicio Dei
geruntur. Cogor enim continua corporis aegritudine
de hac luce fugitiva, et valle lacrymarum, pio et
districto Judici rationem redditurus migrare. Idcirco
suppliciter obsecro, ut pro animae meae salute
enixius Dominum depreceris. Misimus etiam tuae
dilectioni parva munuscula, unam pallam holosericam.

Petimus etiam ut ad consolationem non solum
peregrinationis, sed etiam infirmitatis nostrae, libros
istos a beatae memoriae Beda expositos, mittere digneris,
de Aedificatione templi, vel in Cantica
canticorum, sive epigrammatum heroico metro sive
elegiaco compositorum, si fieri potest, omnes; sin
autem, de Aedificatione templi libros tres. Fortassis
difficilis petitio, sed nihil arbitror esse difficile
verae charitati.
Usque ad decrepitam valeas aetatem cum omnibus
qui tecum Domino Deo deserviunt.
Nomina quoque fratrum et amicorum nostrorum
de hac luce migrantium tuae charitati commendantes,
quae sunt . . .
EPISTOLA XXXII. CYNEWULFUS LULLO. [( Circa annum Domini 772.)]

Domino beatissimo et speciali amore venerando
Lullo episcopo ego Cynewulfus, rex occidentalium
Saxonum, una cum episcopis meis, nec non cum caterva
satraparum, aeternam sospitatis in Domino salutem.
Tibi testificamur quod juxta modum nostrae possibilitatis,
quidquid tua sanctitas desideraverit, sive
jusserit, libenter agere parati sumus, ut cum reverendissimo
et sanctissimo viro Dei praedecessore tuo
Bonifacio pepigimus, sive in orationibus Deo devotis,
seu in aliis quibuslibet rebus, in quibus humana
fragilitas, Deo disponente, mutuis alterutrum solatiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.