PL 96, col. 847

Epistolae (Lullus Moguntinus), J. P. Migne

egere comprobatur; te pariter obsecrantes ut
pro nostra parvitate, proque pace congregationis nostrae,
Domino supplicare cum eis qui tecum invocant
nomen Domini Jesu memineris. Istarum vero litterarum
portitorem a vobis ante destinatum vestrae almitati
committimus, quia fideliter vobis obedire in
omnibus curavit.
Omnipotens Deus, qui dispersa congregat, et congregata
custodit, ipse vos sua gratia protegat, et
vestri laboris fructum in aeterna patria nos videre
concedat.
EPISTOLA XXXIII. AMALARDUS ET WIDO LULLO. [( Circa annum Domini 774.)]
Domino, et Patri Riculfo, archiepiscopo, quem

gratia aeterni Regis perpetualiter, ad salutem multorum,
et Ecclesiae catholicae defensionem, conservare
dignetur, Amalardus et Wido, omnisque
congregatio sancti Petri ex monasterio Horbach, in
Domino Deo salvatore nostro salutem praesumpsimus
mittere.
De caetero notum sit pietati vestrae quia in quantum
Deus nos exaudire dignatur, oratores vestri incessanter
sumus, et attentius esse cupimus. Comperiat
siquidem . . . . magnitudinis vestrae, quia misimus
presbyterum nostrum, Macharium nomine, ad nostras
ecclesias quae in vestra parochia sitae esse videntur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.