PL 96, col. 861
Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne
quod ea sit secunda in Trinitate persona, quae assumpta
est de Virgine, affirmando voce apostolica
dicens: Qui factus est de semine David secundum
carnem. Tertia vero persona Spiritus sancti Paulum
apostolum esse dicis, protestando quod de eo Psalmista
dicat: Spiritus oris ejus omnis virtus eorum:
et quia Christus Dei Filius de eo dicat: Spiritus,
qui a Patre meo procedit, ille vos docebit omnem veritatem.
Haec omnia supradictus ille spiritus erroris
mendacio plenus, per os tuum mendaciter locutus
est. Recte etenim de te, et sociis tuis idem Paulus
apostolus locutus est dicens: Quidam aberrantes conversi
sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores,
nescientes quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
De quibus etiam beatus Isidorus, doctor egregius, in
suis dogmatibus ita loquitur dicens: « Scripturas
haeretici sano sensu non sentiunt. Ideo eas ad errorem
pravae intelligentiae perducunt, neque semetipsos
earum sensibus subdunt, sed eas perverse ad
errorem proprium pertrahunt. » Et iterum: « Haeretici
ingenti studio mendacia sua defendunt, et labore
vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant dehortantur. »
Certe si non est ita quod proferimus, quomodo
potest fieri ut Dei Patris persona David esse
credatur, eo quod dicat: Eructavit cor meum verbum
bonum, cum ipse David proprie de semetipso dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit
me mater mea?
et iterum: Iniquitatem meam ego
agnosco, et peccatum meum ante faciem meam est
semper. Et alibi: Ego sum qui peccavi, ego inique egi.
Et iterum quod asseris quia de semetipso dixit David: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem;
si ita est, ergo de semetipso locutus est dicens: Foderunt
manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt
omnia ossa mea. Et iterum: Diviserunt sibi vestimenta
mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Et iterum: Dederunt in esca mea fel, et in siti mea
potaverunt me aceto. Certe si ipse est David persona
Dei Patris, eo quod dixit, Eructavit cor meum verbum
bonum, ergo ipse est Pater Filii Dei secundum divinitatem,
qui dixit ad Filium: Ego hodie genui te.
Si ipse David est persona Dei Patris, ergo ipse est
qui dixit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus
unus est. Et iterum: Ego sum Deus, et non est alius
praeter me. Et si ita est ut asseris, quia de David
dictum est: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem,
quomodo e contrario Petrus apostolus
dixit: Quia David, et sepultus est, et sepulcrum ejus
est apud nos usque in hodiernum diem, et caro ejus
vidit corruptionem.
4.
De Filii namque persona quod dicis, eo quod
ea sit secunda in Trinitate persona quae facta est ex
semine David secundum carnem, et non ea quae genita
est a Patre: si ita ut tua delirat insania, ergo
Filius Dei de matre tantum exortus, quod dici