PL 96, col. 862

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

nefas est, et non de Patre genitus est sine initio.
Cum in sancta Trinitate nihil credatur esse corporeum,
nihil majus aut minus, quomodo formam illam
servilem secundam in Trinitate asseris personam,
cum ipse Filius Dei secundum eam formam qua
minor est Patre, per semetipsum testatur dicens: Pater major me est.
Et de qua forma vox Patris per
Prophetam loquitur dicens: Ecce intelligit servus
meus, et exaltabitur, et elevabitur, et caetera. Et post
aliqua: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et
sicut agnus coram tondente.
5.
De tertia vero persona Spiritus sancti quod
dicis, eo quod Paulus sit, dicendo quod de eo Scriptura
dicat: Spiritus oris ejus omnis virtus eorum;
et iterum eo quod ipse de semetipso loquatur dicens:
Non ab homine, neque per hominem, sed per Deum
Patrem et per Jesum Christum,
ideo dicis quia Paulus
quod est Spiritus sanctus, a Patre Filioque procedit.
Si ita est accipiendum ut tua insania delirat, ergo
ipse Paulus est Spiritus sanctus de quo alibi dicit: Spiritus Domini ferebatur super aquas.
Si Paulus est,
ut asseris, persona Spiritus sancti, quae a Patre Filioque
procedit, ergo ipse est qui in specie columbae
super baptizatum Dominum in Jordane descendit:
iterum, qui in specie ignis super capita discipulorum
apparuit. Ipse ergo Paulus, quem cum Patre et Filio
adorandum et glorificandum esse praecipimur, ipse
est iterum de quo Dominus dixit: Cum abiero, Paracletus
veniet ad vos. Sed quomodo errori tuo consentiendum
est, cum ipse Dominus de Spiritu sancto

dicat: Quia spiritus carnem et ossa non habet. Quis
aliquando spiritum corporeum et visibilem esse
dixit? Quomodo fatuitati tuae credendum est, ut de
Paulo ea quae asseris profecta esse credantur, cum
de eo Scriptura dicat: Benjamin lupus rapax mane
comedat praedam, et ad vesperam dividet spolia?
Quomodo quod tu asseris verissime accipiendum
est, cum ipse Dominus eidem Paulo dixerit: Saule,
Saule, quid me persequeris? Frustra insanisti contra
nomen meum, et lapidasti Stephanum martyrem
meum: ego te faciam servum meum. Quod dicis quia
Paulus personam distinguit in se manere Spiritus
sancti, cum ipse dicat: Ego sum minimus omnium apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus,
quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quomodo ipse

Paulus persona Spiritus sancti, cum ipse cum Barnaba
Lycaoniam veniens, et ob miraculi admirationem
unum ex eis vocarent Jovem, alium vero
Mercurium, et eis quasi diis fatui homines vellent
sacrificare, respondit dicens: Viri, quid haec facitis?
et nos mortales sumus similes vobis homines. . . ..
. . . . ne sibi immolarent. Si ipse est Spiritus
sanctus, quare tanta in passionibus sustulit? quare
ad ultimum gladio percussus occubuit? Ergo (quod
dicere quoque scelus est) Spiritus sanctus mortem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.