PL 96, col. 863
Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne
pertulit et sepulcrum. Agnosce, miser, quanta falsa
de ventre tuo loquaris; agnosce, haeretice, quanta
mala de ore tuo protuleris canceroso. Agnoscat
plebs illa de massa perditionis effecta, quae tuis
erroribus consentiens noscitur esse decepta; agnoscat
plebs illa, quae Dei misericordia praeventa tuis
erroribus nequaquam consentiens, dextera Domini
ab hujus haereticae pravitatis barathro cernitur esse
erepta. Nullus in haereticis tibi aequalis, nullus tibi
sodalis: quanto cunctis novissimus, tanto omnium
haereticorum veneno refertus: omnium haereticorum
coeno lethali inebriatus: aperte Antichristus
dignosceris esse missus.
6.
Dic nobis, omnium haereticorum spurcitia saginate,
quis aliquando de sanctis doctoribus ita, ut
tu asseris, Trinitatem sanctam credere docuit? Quod
concilium fuit ut ita discretiones personarum, ut tu
distinguis, sanctae Ecclesiae catholicae tenendum instituit?
Nos vero e contrario, sive omnes, qui recta
de Deo sentiunt, qui recta sapiunt, secundum traditiones
Patrum, quorum est non carneus, sed spiritualis
intellectus, et sermo sapientiae sale conditus,
ita credimus quod ea sit persona Dei Patris omnipotentis,
quae nulli homini consimilis est, vel
aequalis; qui omnem creaturam exsuperat potentia
suae majestatis; quae dixit ad Filium: Ego hodie
genui te. Et iterum: Ex utero ante luciferum genui
te, id est ex illa intima et ineffabili Divinitatis substantia
produxi te. Et iterum: Eructavit cor meum
verbum bonum; de quo alibi Propheta: Verbo Domini
coeli facti sunt. Et per alium prophetam: Egredietur
de ore meo justitiae verbum; de quo evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum;
et qui iterum dicit ad Filium: Ego ante te ibo, et
gloriosos terrae humiliabo. Et de quo iterum propheta: Haec dicit Dominus Christo meo
Domino, cujus apprehendi
dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes,
et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur.
Et qui iterum ad Moysem loquitur dicens: Ecce ego
mitto angelum meum qui praecedat et custodiat te in
via, et est nomen meum in illo.
7.
Personam vero Filii non eam esse quam tu
asseris Patri et Spiritui sancto aequalem esse, quae
facta est ex semine David secundum carnem in novissimo
tempore; sed eam quae genita est a Deo Patre,
sine initio temporis, quae ante assumptionem
carnis dixit per Prophetam: Ante colles ego parturiebar,
adhuc terram non fecerat, quando parabat
coelos aderam, dum vallaret mari terminum, et legem
poneret aquis, ego eram. Et iterum: Ante omnem
creaturam ego ex ore Altissimi processi; priusquam
in planitie prosterneret montes, ego eram apud ipsum
componens omnia; ego eram, cui Pater congaudebat.
Post assumptionem vero carnis, non eam quam tu
asseris, secundum carnem, de qua ipse dicit: Pater
major me est; sed eam de qua ipse dicit: Ego et