PL 96, col. 897
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
divinitatem, non enim Petro caro et sanguis revelaverat
hoc quod dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi.
Cujus caro et sanguis? Nunquidnam Petri, ut ipsius
caro obstaret et sanguis ut Christus Dei Filius diceretur?
Non plane, sed ipsius Domini caro et sanguis.
In qua carne et sanguine, dum homo videtur, quod
assumpserat Deus, non credebatur esse quod erat.
Impossibile enim omnibus videbatur ut Deum crederent
quem hominem viderent. Et tantam illam
majestatem, in qua habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter, quam ipse non capit mundus, in corpusculo
despectae etiam imaginis inclusam ait: Non
haec caro mea et sanguis tibi esse me Dei Filium
revelaverunt, quia ista me [ Forte, mea], id est, caro
mea, et sanguis non promittunt Dei Filium credi.
Denique et propheta jam dixerat: Et homo est, et
quis agnoscit eum [(Isa. LIII, 3)]
? Aperte ergo illi secundum
oculum judicantes, me aut Eliam aut prophetam,
aut unum aliquem de prophetis loquuntur,
quia me hominem omni habitu carnis agnoscunt. Sed tibi revelavit Pater meus qui in coelis est.
V.
Quando revelavit? Quo tempore Deus cum
Petro locutus est? Revelavit tibi, inquit, Pater meus
qui in coelis est. Ac si aperte diceret: Operibus credidisti,
quae me loquuntur Filium Dei. Vidisti me
mortuos suscitare, caecos illuminare, surdos facere
audire et mutos loqui, super aquas sicco vestigio
ambulare, ventis imperare, infirmos verbo sanare.
His operibus credidisti, quae me loquuntur Filium
Dei. Nam et illi me ista facere viderunt, qui me
unum ex prophetis nuncupaverunt: quia omnes mendacium
dixerunt, quia de suo dixerunt, non de Patre
revelatum habuerunt. Qui enim de suo loquitur, mendacium
loquitur: quia qualem me videt, talem me
putat esse. Qui enim de Patre audit, veritatem dicit,
quia de veritate haurit, et de veritate certificat.
VI.
Quid est veritas? Tu es Christus Filius Dei
vivi. Ipse enim Christus hoc dixit: Ego sum via, veritas
et vita. Non enim nos interfuimus, cum a Patre
Dei Filius diceretur. Solus Pater dixit: Hic est Filius
meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum
audite omnis anima. Nam cum omnis anima dixit,
nobis omnibus dixit. Omnis enim anima omnis homo
dicitur, sicut est illud in Genesi: Septuaginta animae
ingressae sunt in Aegyptum cum Jacob. Per tot homines
Pater clamat de coelo nobis in terra hominibus,
ut Filium suum audiamus. Credamus ei, et praedicemus
eum coram hominibus, proprium esse Filium
Dei. Quid primo dubitamus? Si Deo non credimus,
cui credimus? omnia enim quae credimus, vel visu
credimus, vel auditu. Visus aliquando fallitur, auditus
tamen in fide est. Fuerunt tunc qui Christum
viderunt, et crediderunt; fuerunt qui viderunt, et
non crediderunt. Sunt nunc qui Evangelium audiunt,
et Christum coram hominibus Dei Filium crucifixum
confitentur; et sunt, qui eum Dei Filium coram omnibus
non esse contendunt. Intonant prophetae, Evangelium
clamat, et idem Filius per Evangelium suum
dicit: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus