PL 96, col. 898
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
clarificet te. Pater ei dicit: Clarificavi, et iterum
clarificabo. Pater veritas, quia testificatur veritatem;
clamat veritati, de quo est ipse veritas. Respondit
veritas veritati, qui in hunc mundum non sibi, sed
nobis misit hanc veritatem. Venit veritas ad mendaces:
et putamus quod eam possumus facere, non
credendo, mendacem?
VII.
Veritas dicit per os carnis suae: Filius Dei
sum. Et, qui negat me, negat eum qui me misit. Et
praesumet aliquis hoc Evangelium dissolvere? An
ex parte oportet credere Evangelio, et ex parte non
credere? Qui non credit Evangelio, non credit Filio,
cujus est Evangelium. Et qui non credit Filio, non
credit Patri, qui misit illum. Neque enim regem diligimus,
si ejus leges odio habemus. Qui Patri et Filio
ista dicenti non credit, mendax est, quia Deum putat
esse mentitum. Si viri boni dicerent, nefas putaremus
esse non credere. Deus asserit, probat Filius,
tremens terra testatur: inferna captivos absolvunt,
maria obediunt, elementa serviunt, petrae scinduntur,
sol obscuratur, et haereticus, cum esset rationalis,
filium Virginis non esse Dei Filium causatur?
VIII.
Quis est Dei Filius, nisi Jesus, quem virgo
peperit Maria? Ipsum nobis promisit per Prophetam
Pater, dicens: Revelabitur enim vobis Filius meus
Jesus [(Luc. I, 31)]
. Hoc nomen et angelus Virgini
nuntiavit: Vocabis, inquit, nomen ejus Jesum: hic
erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Potuerat
dicere tunc, si verum esset quod dicitis: Vocetur
Jesus adoptivus filius Altissimi humanitate, et nequaquam
adoptivus divinitate. Potuerat et filius dicere: Sic dilexit Deus mundum,
ut Filium suum adoptivum
daret in mundo, ut omnis qui crediderit in eum, non
pereat. Et utique missio ejus homo est: et nihil aliud
potuerunt in eo videre increduli qui eum crucifixerunt
nisi tantum hominem. Et cum hominem crucifixerunt,
Filium Dei crucifixerunt, Deum crucifixerunt.
Pro me passus est Deus meus, pro me crucifixus
est Deus meus. Et quid dico pro me? Pro omnibus
passus est Deus noster. Dicamus ergo: Surge,
Deus, judica terram. Cui Deo dicitur, surge, nisi ei
qui mortuus est? Cui Deo dicitur: Judica terram,
nisi ei qui a Judaeis judicatus est? Surge, Deus, judica
terram, qui judicatus es a terra. Unde et in
psalmo LXXXI dicitur: Deus stetit in synagoga deorum,
in medio autem deos discernit. Et utique qui deos discernit,
Deus est. Et non est Deus inter deos, ut haeretici
asserunt, sed Deus deorum est. Ille qui dixit: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi,
ipse est Deus excelsus
filius Virginis, de quo Propheta jam dixerat: Ecce Deus excelsus in fortitudine sua veniet, et nullus
ei similis. Qui poterit scrutari vias ejus
[(Isa. XL, 10)]
?
cuncta considerans: et nomen ejus supra terminos
terrae. Ipse est Dominus dominorum, qui est Deus
deorum. Et sicut non de diis multis est, ita neque de
dominis multis, sed unus Dominus Deus, Apostolo
attestante, qui ait: Nullus Deus, nisi unus. Nam
si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra,
siquidem sunt dii multi, et domini multi: nobis autem