PL 96, col. 902
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
falsa sit, grandis inventio est: et hoc non in minuta
plebe, sed inter episcopos est. Una pars episcoporum
dicit quod Jesus Christus adoptivus est humanitate,
et nequaquam adoptivus divinitate. Altera pars
dicit: Nisi ex utraque natura unicus est Dei Patris
Filius proprius, non adoptivus, in tantum proprius, ut
ipse sit Dei Filius Deus verus; et ipse adoretur, et colatur,
qui sub Pontio Pilato est crucifixus. Haec pars nos
sumus, id est Heterius et Beatus, cum caeteris ita credentibus.
Credimus certe non solum in Deum Patrem
omnipotentem, sed in Jesum Christum Filium ejus unicum
Deum et Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu
sancto et Maria virgine, passus sub Pontio Pilato.
XIV.
Ecce utraque fides patet: sed nos pro hac
fide quam vindicamus, non solum exsilium, sed
etiam mori parati sumus. Tempestat mare et fluctuat,
sed navicula non mergitur, quia fides non
dubitatur. Descendunt haereticorum pluviae, flant
persecutionum venti, adveniunt flumina, id est
minae et terrores haereticorum: sed domus a fundamento
non dissolvitur, quae diu supra firmissimam
petram quadratis lapidibus artificis manu construitur. Et licet angelus de coelo
veniat, qui nobis vestram
fidem peregrinam inserere disponat, anathema nobis
maranatha reputabitur. Et quia (ut diximus) jam
venti et flumina imminent, ipsa domus radicitus subvertetur,
quae supra arenam fundata esse non dubitatur.
Quid est arena, nisi haereses? Et cum multi
haeretici sint, multa etiam mendacia confingunt, quia
adversus catholicam fidem diversa sentiunt, et tamen
inter se minime concordare possunt. Ecce campum
Scripturarum, et unum Christum, et tamen inter
utrasque partes divisum. Pars, quae recte credit in
Christo, sicut ipse ait: Flumina de ventre ejus
fluent aquae vivae. Et cum habuerit Christum, tunc
habebit legem et Evangelium. Et pars quae non habuerit
Christum, non poterit illa aqua ex eo fluere,
et in ea flumina non valebit derivare quae Spiritus
sanctus non dictaverit. Sed procul dubio illa aqua
quae apud Salomonem prava scientia nuncupatur,
per mulierem, quae typum haereseos tenet, et callidis
suasionibus blanditur, dicens: Aquae furtivae dulciores
sunt [(Prov. IX, 17)]
. Et non philosophando scribamus
obscuris sermonibus, sed simpliciter, ut omnes
qui audierunt alterum interrogare non indigeant,
sed omnes intelligant.
XV.
Et quia pro fide recta est, non ornato politoque
sermone, sed rebus manifestis convincenda est. Hauriat
unusquisque nostrum aquas de fontibus
Salvatoris, id est, de prophetarum et apostolorum
doctrinis. Non sibi fodiat cisternas novas: de quibus
Dominus per prophetam dicit: Me dereliquerunt
fontem aquae vivae: et effoderunt sibi cisternas dissipatas,
quae non solent continere aquas: quia repleta
est terra scientia Domini, sicut aqua maris [(Jer. II,
13)]
. Cisternam novam fodisse, est nova verba de
Christo conficere, quae in lege et Evangelio scripta
non sunt. De qua cisterna in Evangelio Dominus
commemorat de villico iniquitatis, qui ait: Fodere