PL 96, col. 904
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
et panis est in divinitate fortibus, et lac in humanitate
parvulis, quid cui debeatur, aptum cibum ministrare
utrorumque filiis non negemus, ut illud in
nobis compleatur quod Dominus in Evangelio dicit: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit
Dominus super familiam suam, ut det illis cibum
in tempore?
Dispensator prudens, pastor Ecclesiae,
unicuique cibum suo tempore dat, cum
verbum praedicationis sic dispensat singulis, ut libenter
accipiens anima capere et portare possit quod
dederit: ne (quod absit) mente parvulo dum panis
durus in os, id est in locutione, quod est divinitas,
mittitur, sine trituratione dentium, suffocetur. Lacte
ergo alendi sunt, id est, credant eum esse Filium
Dei proprium, non adoptivum: Deum verum, quem
Judaei crucifixerunt. Ipse est verus Deus, et vita
aeterna, Joanne apostolo attestante, qui ait: Scimus
quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum,
ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero filio
ejus Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Paulus
apostolus ad Romanos ait: Si Deus pro nobis,
quis contra nos? Qui etiam proprio Filio suo non
pepercit: sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo
non etiam cum illo omnia nobis donabit? Item
ibid.: Quorum patres, ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Et ipse Dominus in Evangelio caeco illuminato
dixit: Tu credis in Filium Dei? Et dixit: Quis est,
Domine, ut credam in eum? Respondit ei Jesus: Et
vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Item in
Evangelio secundum Joannem, quando Lazarum
suscitaturus venit, dixit Martha ad Jesum: Domine,
si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Dixit
illi Jesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha:
Scio quia resurget in resurrectione, in novissimo die.
Dicit illi Jesus: Ego sum resurrectio et vita. Qui
credit in me, et si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui
vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis
hoc? Et ait illi Martha: Utique, Domine. Ego credidi
quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc
mundum venisti.
XVIII.
Non debemus ergo dubitare de eo quem
Judaei crucifixerunt, quod ipse sit verus Filius Dei
proprius, non adoptivus: sed unicus Dei Patris Filius,
Deus verus et vita aeterna. Credamus in eum
tam parvuli quam senes, tam rustici quam sapientes,
tam pauperes quam divites, tam viri quam feminae:
tam omnis omninoque sexus moriamur pro eo ut
vivamus in eo. Adoremus eum sine dubitatione,
quia non est alter Deus praeter eum, propheta Jeremia
testante, qui ait: Hic Deus noster, et non est
alius Deus praeter eum: qui adinvenit omnem viam
prudentiae: et dedit eam Jacob puero suo, et Israel
dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est [(Baruch. III, 36-38)]
.
XIX.
Non ergo separamus Patrem et Spiritum
sanctum a Filio, cum solum Filium dicimus Deum.
Pater et Filius ambo simul unus Deus. Non Pater
ambo simul sunt, non Filius ambo simul sunt. Solus