PL 96, col. 906

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

fidem rectam habet. Nihil ergo intelligit qui non
credit, dicente propheta: Nisi credideritis, non intelligetis.
Ergo in divinis rebus fides tantummodo
adsit, et nulla quaestio remanebit. Quod si discutere
volueris, et rationem de Deo et homine facere praesumpseris,
continuo in laqueo perditionis immergeris.
XXI.
Nos ergo debemus dicere: Illum Deum et
istum hominem unum habemus et adoramus Deum,
cum Patre et Spiritu sancto unum Deum, non hominem,
quartam introducentes personam; sed cum
ipsa carne propria unum adoremus Christum Filium
Dei Deum, juxta Ephesini concilii verae fidei
documentum, quae ait: « Cavemus autem de Christo
dicere: Propter assumentem veneror assumptum,
et propter invisibilem adoro visibilem. » Horrendum

vero super hoc etiam illud dicere: « Is
qui susceptus est cum eo qui suscepit non nuncupatur
Deus. » Qui enim haec dicit, dividit iterum
in duos Christos eum qui unus est: et hominem
seorsum in partem, et Deum similiter in partem
constituens. Evidenter enim denegat unitatem, secundum
quam non alter cum altero coadoratur, aut
conuncupatur. Sedunus intelligitur Christus Jesus,
Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria
carne venerandus. Haec fides primi Ephesini concilii
est, quod et textus Symboli probat. Quid ergo possum
facere mente parvulis, si ab ista unitate fidei,
vos audientes, recesserint, et unum Christum et secundum
divinitatem proprium, et secundum humanitatem

adoptivum confessi fuerint? Quid ergo nos
faciemus, qui eos apostolicam fidem tenere docuimus,
cum et ipsi a puro lacte matris Ecclesiae,
legis et Evangelii sugentes ubera, Deo miserante,
ad solidum divinae Trinitatis cibum pervenimus?
Surgamus ergo eum ipsis apostolis, et fidei nostrae
symbolum, quem tradiderunt nobis, brevi compendio
recitemus, quicunque unum Dominum,
unam fidem, unum baptisma habemus: et fidem,
in qua baptizati sumus, in hac perversitate et duplicitate
haereticorum non negemus. Sed sicut corde
credimus, ore proprio proferamus publice, et dicamus:
XXII.
Credo in Deum Patrem omnipotentem. Et
in Jesum Christum Filium ejus unicum, Deum et

Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto et
Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus
et sepultus. Descendit ad inferna. Tertia die resurrexit
vivus a mortuis. Ascendit in coelos. Sedet ad
dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus judicare
vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam, remissionem omnium
peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam.
Amen.
XXIII.
Ecce fidem apostolicam, in qua baptizati
sumus, quam credimus et tenemus. Et qui ad nos
venerit de aliis regionibus, aut certe de nostris
finibus, et hanc fidem et hanc doctrinam apostolicam
adduxerit, recipiamus eum in sancta Ecclesia.
Manducemus et bihamus cum eo, quia pacem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.