PL 96, col. 907

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

annuntiat et filius charitatis est. Et quia Deus charitas
est, et quia Christus caput corporis Ecclesiae est,
membrum corporis est. Et qui hanc fidem nobis
non adduxerit, et nostram fidem dissolvere conaverit,
et fermentum insolitae pravitatis in azyma
massae Ecclesiae miscere voluerit, et nos scandalizaverit,
quid de eo faciamus? Joannem apostolum
cubicularium regis interrogemus, ipsum qui supra
pectus Domini recubuit; ipsum qui de sacratissimo
ore intimo Divinitatis archivo hausit. Quem etiam
primus apostolorum Petrus, quis esset qui Dominum
traderet, interrogavit. Dic, sancte Joannes,
quid faciemus de isto, qui nobis doctrinam vestram
turbat? Respondet nobis, et dicit: « Si
quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert,

nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis.
Qui enim dixerit illi ave, communicat operibus
illius malignis. Quoniam multi seductores
exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum
Christum venisse in carnem, hic talis seductor est,
et Antichristus. Videte vosmetipsos ne perdatis
quod operati estis, sed ut mercedem plenam recipiatis.
Omnis qui recedit et non manet in doctrina
Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina
Christi, hic et Filium et Patrem habet.
Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus
oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae
tractaverunt de Verbo vitae, et vita manifestata
est, et vidimus, et tractavimus, et annuntiamus
vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et

apparuit nobis. Quod vidimus et audivimus, annuntiamus
vobis, ut et vos societatem habeatis
nobiscum: et societas vestra sit cum Patre, et
Filio Jesu Christo. Filioli, novissima hora est.
Et sicut audistis quia Antichristus venit, et nunc
Antichristi multi facti sunt. Unde scimus quia
novissima hora est? quia multi Antichristi sunt,
qui nobiscum erant, jam contra nos sunt, jam foris
sunt. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.
Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.
Sed ut manifesti sint quia non sunt omnes
ex nobis. Sed vos unctionem habetis a sancto, et
nostis omnia. Non scripsi vobis quasi ignorantibus
veritatem, sed quasi scientibus eam: et
quoniam omne mendacium ex veritate non est.

Quis est mendax? Qui negat quoniam Jesus est
Christus. Hic est Antichristus qui negat Patrem et
Filium. Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet.
Qui confitetur Filium, et Patrem habet.
XXIV.
« Haec scribo vobis de his qui seducunt
vos. Et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat
in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis
doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de
omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et
sicut docuit vos, manete in eo. Et nunc, filioli,
manete in eo, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam,
et non confundamur ab eo in adventu ejus.
Sed si scitis quoniam justus est, scitote quoniam
et omnis qui facit justitiam ex ipso natus est. Videte

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.