PL 96, col. 917

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

Dei pro suis officiis diversa meruerunt vocabula,
quae nequaquam dividuntur in substantiam. Quem
sacra Scriptura testatur pro salute humani generis,
deitate exinanita, hominem factum, circumcisum,
baptizatum, flagellatum, crucifixum, mortuum, sepultum,
servum, captivum, peregrinum, leprosum,
despectum, et, quod est deterius, non solum ab angelis,
sed etiam ab hominibus minoratum, vermem
esse dictum, ex persona Scriptura ejus dicente: Ego sum vermis, et non homo; opprobrium hominum,
et abjectio plebis.
Cujus gloriam, secundum divinitatem,
stupent coelestia, et magnitudinem contremiscunt
terrena. Et qui dicit gloriam meam alteri
non dabo, homo interior [inter nos] in una eademque
Dei et hominis persona agglomeratus, atque carnis

vestimento indutus. Quia non per illum qui natus
est de Virgine visibilia condidit, sed per illum
qui non est adoptione, sed genere; neque gratia, sed
natura.
XLI.
« Et per istum Dei simul et hominis filium,
adoptivum humanitate, et nequaquam adoptivum divinitate,
mundum redemit. Qui est Deus inter Deos:
qui utrum comedisset, an bibisset, ei cognitum manet,
cui nonnulla actionis suae mysteria nescire voluit
[noluit]. Quia si conformes sunt omnes sancti
huic Filio Dei secundum gratiam, profecto et cum
adoptivo adoptivi, et cum advocato advocati, et cum
Christo christi, et cum parvulo parvuli, et cum servo
servi. Credo etiam inter ipsa sancti Spiritus charismata
gratiarum, Spiritum sanctum esse adoptivum,
in quo clamamus, Abba Pater:
in quo Spiritu
non nego hominem Christum esse adoptivum. Credimus
enim quia in resurrectione similes ei erimus,
non divinitate, sed carnis humanitate, videlicet
carnis assumptione quam accepit de Virgine. »
XLII.
Ecce duos symbolos nimis inter se contrarios,
et valde sibi dissimiles. Et hi duo, qui ex his
divisis, Ecclesiam Christi tractare. Et secundum
quod Joannes apostolus in sua nos epistola instigavit,
dicens: Charissimi, nolite omni spiritui credere;
sed probate spiritus, si ex Deo sint. Quoniam multi
pseudoprophetae exierunt in hunc mundum. Et ex hoc
cognoscitur Spiritus Dei. Omnis spiritus qui confitetur

Jesum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis
spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est. Et hic est
illius Antichristi, quem audistis quoniam venit, et
nunc jam in mundo est [(I Joan. IV, 3)]
. Quid est solvere
Jesum, nisi seorsum Deum et seorsum
hominem praedicare? Ipse sine dubio solvit Jesum,
qui praedicat populo, dicens: Nunquid per
illum qui natus est de Virgine, per ipsum visibilia
et invisibilia condidit, an per illum qui non
est adoptione sed genere, nec gratia sed natura,
cuncta creavit? Et ideo absque dubio per illum quem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.