PL 96, col. 920

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

singulis. Non utique corporis dolore, sed quadam
misericordiae compassione, aut gloriae celebritate.
Et conversus statim Petrus in civitatem rediit:
comprehensusque a persecutoribus, cruci adjudicatur.
Paulus ipse vas electionis discipulis narrat: Quotidie compleo ea quae desunt passioni Christi, in
carne mea.
Et quia duo genera sunt martyrii, id
est passio et compassio, passus est Dominus in Petro
et Jacobo, compassus est in Joanne. Deque
Jacobo et Joanne dixit: Potestis calicem bibere
quem ego bibiturus sum? Responderunt, Possumus.
Dicit eis Jesus: Calicem meum bibetis: et utique
cum calix in Scripturis legitur, passio nominatur.
Omnis enim servus Dei qui rectam fidem habet,
quia justus ex fide vivit; et omnem hominem, sicut

semetipsum diligit, calicem Christi bibit. Non est
aperte sanguinis effusio, aut corporis passio, sed
animi compassio. Quia uterque unus Christi bibitur
calix, ut Salomon in Cantico canticorum ait: Fortis est dilectio sicut mors
[(Cant. VIII, 6)]
. Sicut
enim qui moritur, jam ultra istum non videt mundum,
ita et qui omnem hominem diligit sicut se,
non potest videre hunc mundum, id est amatores
mundi. Et iste potest dicere cum Paulo apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur,
et ego non uror?
Quia ubicunque tribulatio
aut haeresis surrexit in Ecclesia, confestim tribulabatur;
statim compatiebatur in singulis, sicut Christus,
qui patitur in singulis, non utique corporis
dolore, sed animi compassione. Quae passio et compassio

una est passio, quia unus est calix qui bibitur,
et una persona est caput et corpus qui patitur.
Qui dicit se recte credere in Christo, et membra
ejus non recipit, quomodo Christum recte credat,
non video. Totum enim Christum non diligit, qui
hominem odit. Et omnis qui odit fratrem suum,
Cain est, fratricida est, homicida est. Et talis
homicida non habet Christum, qui est vita aeterna.
Non habet Christum, quia non imitatur Christum:
imitaretur si omnem hominem sicut semetipsum
diligeret. Et non solum amicos, sed etiam inimicos.
Amicos diligere in Deum, et inimicos propter Deum.
Non enim Christus pro amicis, sed pro inimicis
mortuus est. In tantum dilexit inimicos, ut se morti
traderet pro eis. Quod si non faceret, nullus inveniretur

qui eum laudaret. Sed cum inimici essemus, pro nobis mortuus est, relinquens nobis exemplum,
ut sequamur vestigia ejus.
Joannes Apostolus
dicit: Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est.
Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam
in se manentem. In hoc cognoscimus charitatem Dei,
quia pro nobis animam suam posuit: et nos debemus
pro fratribus animas ponere. Hoc totum quare diximus
nisi quid esset Ecclesia, firmaremus? Et cum
Ecclesia cognoscitur, cognoscitur et Christus, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.