PL 96, col. 921

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

caput Ecclesiae est. Et ubi Ecclesia Christi est, pax
est, quia pax nostra est Christus, qui se et nos fecit utraque unum.
XLVII.
Proinde dilectionem praedicamus, et cum
nemine scandalum habere volumus, secundum prophetae
dictum: Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum. Tu ergo qui habes scandalum
contra nos, dic quare? Hic Dominus in
Evangelio ait: Non desinent, ut veniant scandala:
vae homini illi per quem venit [(Matth. XVIII, 7)]
. Perquiramus
principium hujus scandali, unde surrexit:
et secundum Domini dictum, vae illi erit per quem
venit. Scripsisti novam doctrinam; et illa, quae per
totum mundum omnium baptizatorum voce depromitur,
dimisisti. Et nos incogniti de tua doctrina

noluimus ea recipere, et illa dimittere quae per totum
mundum tenet Ecclesia. Ecce scandalum unde venit
in Ecclesia. Vae illi per quem venit. Nam nostra fides
symbolum est, et in hoc stat Ecclesia catholica
per universum orbem terrarum constituta; quae
diffusa esse creditur, non divisa. Tu vero novum
symbolum composuisti, qui in Scripturis sacris inventus
non est; et direxisti in nostra Ecclesia, ut
credamus Trinitatem personarum Patris et Filii, in
una natura idem. Et hoc Sabellius dixit. Quia verbo
tantum Patrem et Filium in uno Deo, et Spiritum
sanctum dicebat: et tamen confundebat personas,
ut unam eos esse personam diceret. Sicut unus
homo natura est, et in eo imago Trinitatis, id est,
memoria, intelligentia et voluntas, quae tria in una

natura sunt, et in una persona sunt, et in uno homine
sunt: et ipsa tria homo non est. Hoc dixi de
Trinitate in uno Deo, ut credamus Trinitatem personarum
Patris, et Filii, et Spiritus sancti in una
natura, id est in uno Deo. Et quia unus homo imago
Trinitatis in anima est, idem in memoria, intelligentia
et voluntate. Et ipsa tria in una persona
hominis, et ipsa homo non sunt, sed hoc totum
una persona est: sic nos cogis intelligere et credere
ut dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
in uno Deo, in una natura, et non sint ipsa tria
Deus, sicut nec illa tria sint homo quae supra diximus.
Quod si verum non dicimus, tractent spirituales
viri, et aliud credimus invenire non possunt,

qui libros de Trinitate legunt. Sed quia grandis
materia est, et sigillatim discutienda sunt, ea proferre
debemus unde scandalum ortum est pro quo
schismatici haeretici a te nomen habemus.
XLVIII.
Jam diximus tuam Trinitatem, quam nos
non recipimus; dicamus et tuum Christum, quem
talem esse non credimus. Dicitis enim: « Nunquid
per illum qui natus est de Virgine, per ipsum visibilia
et invisibilia condidit; an per illum qui non
est adoptione sed genere, nec gratia sed a natura,
cuncta creavit? Et ideo absque dubio per illum quem
sibi coaequalem et sine adoptione genuit, multa
creavit. Et per istum Dei simul et hominis filium
Verbum carnem factum adoptivum humanitate, et
nequaquam adoptivum divinitate, mundum redemit. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.